Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
343
Einzelbild herunterladen
 

LI is. XXXVII. C a p. 37.38. [U. C. 56a. A. C. igo .] 343

Eo et Eumenes rex, conatus primo ab Hellespontoreducere classem in hiberna Elaeam, adversis deindeventis quum aliquot diebus superare Lecton promon-torium non potuisset, in terram egressus, ne deessetprincipiis rerum, qua proximum fuit, in castra Ro-mana cum parva manu contendit. Ex castris Per-gamum remissus ad commeatus expediendos, traditofrumento, quibus iusscrat consul, in eadem stativarediit. Inde, plurium dierum praeparatis cibariis,consilium erat ire ad hostem, priusquam hiems op-primeret. Regia castra circa Thyatira erant: ibiquum audisset Antiochus, P. Scipionem aegrumElaeam delatum, legatos, qui filium ad eum reduce-rent, misit. Non solum animo patrio gratum munus,sed corpori quoque salubre gaudium fuit: satiatus-que tandem complexu filii, Renuntiate, inquit, gra-tias regi me agere: referre gratiam aliam nunc nonposse, quam ut suadeam, ne ante m aciem descendat,quam in castra me redisse audierit. Quampiam sexa-ginta duo millia peditum, plus duodecim millia equi-tum animos interdum ad spem certaminis faciebant;motus tamen Antiochus tanti auctoritate viri, in quoad incertos belli eventus omnis fortunae posueratsubsidia, recepit se, et transgressus Phrygiumamnem, circa Magnesiam, quae ad Sipylum est,posuit castra: et, ne, si extrahere tempus vellet,mu-nimenta Romani tentarent, fossam sex cubita altam,duodecim latam quum duxisset, extra duplex vallumfossae circumdedit: interiore labro murum cum tur-ribus crebris obiecit; unde facile arceri transitu fos-sae hostis posset.

XXXV11I. Consul, circa Thyatira regem esse ra-tus, continuis itineribus quinto die ad Hyrcanumcampum descendit. Inde quum profectum audisset,secutus vestigia citra Phrygium amnem, quattuormillia ab hoste, posuit castra. Eo mille ferme equi-