Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
340
Einzelbild herunterladen
 

340

T. LIVII [U. C. 5G2. A. C. igoj___ |

niunt: ubi, omnibus cura regis Eumenis ad traiicien- |:dum praeparatis, velut in pacata litora, nullo probi- Jbente, aliis alio delatis navibus, sine tumultu traie-ccre. Ea vero res Romanis auxit animos , concessumsibi transire cernentibus in Asiam; quam rem magni Jcertaminis futuram crediderant. Stativa deinde ad ?Hellespontum aliquamdiu habuerunt, quia dies forte, !quibus ancilia moventur, religiosi ad iter inciderant,lidem dies P. Scipionem propiore etiam religione,quia Salius erat, disiunxerant ab exercitu: causaqueet is ipse morae erat, dum consequeretur.

XXXIV. Per eos forte dies legatus ab Antiochoin castra venerat Byzantius Heraclides, de pace affe-rens mandata: quam impetrabilem fore, magnam eispem attulit mora et cunctatio Romanorum; quos,simul Asiam attigissent, effuso agmine ad castra re-gia ituros crediderat. Statuit tamen non prius adireconsulem, quam P. Scipionem: et ita mandatum abrege erat. In eo maximam spem habebat, praeter-quam quod et magnitudo animi et satietas gloriaeplacabilem eum maxime faciebat; notumque eratgentibus, qui victor ille in Hispania, qui deinde inAfrica fuisset: etiam quod filius eius captus in pote-state regis erat. Is ubi, et quando, et quo casu captussit, sicut pleraque alia, parum inter auctores constat.Alii principio belli, a Chalcide Oreum petentem, cir-cumventum ab regiis navibus tradunt: alii, postquamtransitum in Asiam est, cum turma Fregellana mis-sum exploratum ad regia castra, effuso obviam equi-tatu, quum reciperet sese,in eo tumultu delapsum exequo, cum duobus equitibus oppressum,ita ad regemdeductum esse. Illud satis constat, si pax cum po-pulo Romano maneret, hospitiumque privatim regicum Scipionibus esset, neque liberalius, neque beni-gnius haberi colique adolescentem, quam cultus est,potuisse. Ob haec quum adventum P. Scipionis lc-