Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
339
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXVII. Cap. 32.33.[U.C. 562.A.C. 190.] 339

gnarelur: si absistere furore vellent, potestatem iisdare eadem conditione, qua prius C. Licii in fidemvenissent, se tradendi. llaec quum audissent, quin-que dierum spatio ad deliberandum sumpto, tentatainterim spe auxilii ab Antiocho, postquam legatimissi ad regem, nihil in eo esse praesidii,retulerant:tum portas aperuerunt, pacti ne quid hostile pateren-tur. Quum signa in urbem inferrentur, et pronun-tiasset praetor, parci se deditis velle,clamor undiqueest sublatus, indignum facinus esse, Phocaeenses,nunquam fidos socios, semper infestos hostes, impuneeludere. Ab hac voce, velut signo a praetore dato,ad diripiendam urbem passim discurrerunt. Aemi-lius primo resistere et revocare, dicendo, captas, nondeditas, diripi urbes: et in his tamen imperatoris, nonmilitum, arbitrium esse. Postquam ira et avaritiaimperio potentiora erant, praeconibus per urbemmissis, liberos omnes in forum ad se convenire iubet,ne violarentur: et in omnibus, quae ipsius potestatisfuerunt, fides constitit praetoris. Urbem, agrosque,et suas leges iis restituit: et, quia iam hiems ap-petebat, Phocaeae portus ad hibernandum classi de-legit.

XXXIII. Per idem fere tempus consuli, transgres-so Aeniorum Maronitarumque fines, nuntiatur, vi-ctam regiam classem ad Myonnesum, relictamque apraesidio Lysimachiam esse. Id multo, quam de na-vali victoria, laetius fuit: utique postquam eo vene-runt, refertaque urbs omnium rerum commeatibus,velut in adventum exercitus praeparatis,eos excepit;ubi inopiam ultimam laboremque in obsidenda urbesibi proposuerant. Ibi paucos dies stativa Imbuere,ut impedimenta aegrique consequerentur, qui passimper omnia Thraciae castella, fessi morbis ac longi-tudine viae, relicti erant. Ileceptis omnibus, ingressirursus iter per Chersonesum, Hellespontum perve