Lm. XXXVII. Cap.21.22. [U. C. 562 . A. C. iijo.] 327
populatus agros. Peraeam inde, coloniam Mityle-naeorum, expugnavit. Cotton, et Corylenus, etAphrodisias, et Crene, primo impetu captae sunt.Inde per Thyatira Sardes rediit. Seleucus, in mari-tima ora permanens, aliis terrori, aliis praesidio crat-C.lassis Romana cum Eumene Rhodiisque Mitylenenprimo, inde retro, unde profecta erat, Elaeam rediit.Inde Phocaeam petentes ad insulam, quam Bacchiumvocant, (imminet urbi Phocaeensium) appulerunt, et,quibus ante abstinuerant templis signisque (egregieautem exornata insula erat) quum hostiliter diripuis-sent, ad ipsam urbem transmiserunt. Eam divisisinter se partibus quum oppugnarent, et viderent, sineoperibus, armis scalisque capi non posse; missumab Antiocho praesidium trium millium armatorumquum intrasset urbem; extemplo, oppugnationeomissa, classis ad insulam se recepit, nihil aliudquam depopulato circa urbem hostium agro.
XXII. Inde placuit Eumenem domum dimitti, etpraeparare consuli atque exercitui, quae ad transitumHellesponti opus essent: Romanam Rhodiamqueclassem redire Samum, atque ibi in statione esse, nePolyxenidas ab Epheso moveret. Rex Elaeam, Ro-mani et Rhodii Samum redierunt. Ibi M. Aemilius,frater praetoris, decessit. Rhodii celebratis exsequiis, adversus classem,quam fama erat ex Syria ve-nire, tredecim suis navibus, et una Coa quinqueremi,altera Cnidia, llhodum, ut ibi in statione essent, pro-fecti sunt. Biduo ante, quam Eudamus cum classeab Samo veniret, tredecim ab Rhodo naves cumPam-philida praefecto adversus eandem Syriacam clas-sem missae, assumptis navibus quattuor, quae Cariaepraesidio erant, oppugnantibus regiis, Daedala etquaedam alia Peraeae castella obsidione exemerunt.Eudamum confestim exire placuit. Additae huic quo-que sunt ad eam classem, quam habebat, sex apertae