325
T. LIVII [P. C. 552 . A. C. 190.] _
dilapsos ab ordinibus hostes vidit, peditibus, quan-tum accelerare possent, sequi iussis, ipse princepsinter equites cum turma sua, quam posset effusissi-mis habenis, clamore ab omni simul pedite atqueequite sublato, stationem hostium improviso invadit.Non homines solum, sed equi etiam territi, quumvincula abrupissent, trepidationem et tumultum in-ter suos fecerunt. Pauci stabant impavidi equi: eosipsos non sternere, non infrenare, aut ascendere fa-cile poterant, multo maiorem, quam pro numeroequitum, terrorem Achaeis inferentibus. Peditesvero ordinati et praeparati sparsos per negligentiam,et semisomnos prope adorti sunt: caedes passim fu-gaque per campos facta est. Diophanes, secutus ef-fusos, quoad tutum fuit, magno Achaeorum gentidecore parto, (spectaverant enim e moenibus Perga-mi non viri modo, sed feminae etiam) in praesidiumurbis rediit.
XXI. Postero die regiae, magis compositae et or-dinatae, stationes quingentis passibus longius ab urbeposuerunt castra: et Achaei eodem ferme tempore,atque in eundem locum processerunt. Per multasIi oras intenti utrimque velut iam futurum impetumexspectavere: postquam haud procul occasu solisredeundi in castra tempus erat, regii signis collatisabire agmine, ad iter magis, quam ad pugnam, com-posito, coepere. Quievit Diophanes, dum in conspectu erant. Deinde eodem, quo pridie, impetu inpostremum agmen incurrit; tantumque rursus pavo-ris ac tumultus incussit, ut, quum terga caederentur,nemo pugnandi causa restiterit: trepidantesque, ctvix ordinem agminis servantes, in castra compulsisunt. Haec Achaeorum audacia Seleucum ex agroPergameno movere castra coegit. Antiochus, post:quam Romanos et Eumenem ad tuendum Adramyt-teum venisse audivit, ea quidem urbe abstinuit, de-