Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
328
Einzelbild herunterladen
 

328

T. LIVII [U. C. 562 . A. C. igo.] _ ,

naves. Profectus quum, quantum accelerare poterat, 1maturasset, ad portum, quemMegisten vocant, prae-gressos consequitur. Inde uno agmine Phaselidemquum venissent, optimum yisurn est, ibi hostem op-periri.

XXIII. In confinio Lyciae et Pamphyliae Phase-lis est: prominet penitus in altum, conspiciturque |prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus, et pro-cul navium praebet prospectum. Eo maxime, ut inobvio classi hostium essent, electus locus est. Cete-rum, quod non providerunt, et loco gravi, et temporeanni, (medium enim aestatis erat) ad hoc insolitoodore ingruere morbi vulgo, maxime in remiges, coe-perunt. Cuius pestilentiae metu profecti, quumpraeterveherentur Pamphylium sinum, ad Euryme-dontem amnem appulsa classe, audiunt ab Aspendiis,ad Sidam hostes esse. Tardius navigaverant regii,adverso tempore Etesiarum, quod velut statum Fa-voniis ventis est. Rhodiorum duae et triginta qua-driremes, et quattuor triremes fuere. Regia classisseptem et triginta maioris formae navium erat, inquibus tres hepteres et quattuor hexeres habebat.Praeter has decem triremes erant. Et hi adesse ho-stes ex specula quadam cognovere. Utraque classispostero die luce prima, tanquam eo die pugnatura, eportu movit: et, postquam superavere Rhodii pro-montorium, quod ab Sida prominet in altum, extem-plo et conspecti ab hostibus sunt, et ipsi eos vide-runt. Ab regiis sinistro cornu, quod ab alto obiectumerat, Hannibal, dextro Apollonius, purpuratorumunus, praeerat: et iam in frontem directas habebantnaves. Rhodii longo agmine veniebant. Prima prae-toria navis Eudanii erat; cogebat agmen Charicli-tus; Pamphilidas mediae classi praeerat. Eudamus,postquam hostium aciem instructam et paratam adconcurrendum vidit, et ipse in altum evehitur, et