Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
312
Einzelbild herunterladen
 

312

T. LIVII [U. C. 562 . A. C. 190 ,]

credibili celeritate ab Amphissa (inde enim est di-missus) die tertio Pellam pervenit. In convivio rexerat, et in multum vini processerat: ea ipsa remissioanimi suspicionem dempsit, novare eum quiequamvelle. Et tum quidem comiter acceptus hospes. Po-stero die commeatus exercitui paratos benigne, pon-tes in fluminibus factos, vias, ubi transitus difficileserant, munitas vidit. Haec referens eadem, qua ierat,celeritate Thaumacis occurrit consuli. Inde certioreet maiore spe laetus exercitus ad praeparata omniain Macedoniam pervenit. Venientes regio apparatuet accepit, et prosecutus est rex. Multa in eo etdexteritas, et humanitas visa, quae commendabiliaapud Africanum erant; virum sicut ad cetera egre-gium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, nonaversum. Inde non per Macedoniam modo, sed etiamThraciam, prosequente et praeparante omnia Phi-lippo, ad Hellespontum perventum est.

VIII. Antiochus post navalem ad Corycum pu-gnam, quum totam hiemem liberam in apparatus ter-restres maritimosque habuisset, classi maxime repa-randae, ne tota maris possessione pelleretur, inten-tus fuerat. Succurrebat, superatum se, quum classisabfuisset Rhodiorum. Quod si ea quoque (nec com-missuros Rhodios, ut iterum morarentur) certaminiadesset, magno sibi navium numero opus fore, ut viri-bus et magnitudine classem hostium aequaret. Itaqueet Hannibalem in Syriam miserat ad Phoenicum ar-cessendas naves, et Polyxenidam, quo minus prospe-re gesta res erat, eo enixius et eas, quae erant, refi-cere, et alias parare naves iussit. Ipse in Phrygia Ihibernavit, undique auxilia arcessens: etiam in Gal- |lograeciam miserat. Bellicosiores ea tempestateerant, Gallicos adhuc,nondum exoleta stirpe gentis,servantes animos. Filium Seleucum in Aeolide re-liquerat cum exercitu ad maritimas continendas nr-