Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
313
Einzelbild herunterladen
 

1,1 b. XXXVII. C a p. 8.9. [U. C. 562. A. C. i go.] 313

bes: quas illinc a Pergamo Eumenes, hinc aPhocaeaErythrisque Romani sollicitabant. Classis Romana,sicut ante dictum est, ad Canas hibernabat. Eo me-dia ferine hieme rex Eumenes cum duobus millibuspeditum, equitibus centum, venit. Is, quum magnampraedam agi posse dixisset ex hostium agro, qui cir-caThyatira esset, hortando perpulitLivium, ut quin-que millia militum secum mitteret. Missi ingentempraedam intra paucos dies averterunt.

IX. Inter haec Phocaeae seditio orta, quibusdamad Antiochum multitudinis animos avocantibus. Gra-via hiberna navium erant; grave tributum, quod to-gae quingentae imperatae erant, cum quingentis tu-nicis; gravis etiam inopia frumenti, propter quamnaves quoque et praesidium Romanum excessit.Tum vero liberata metu factio erat, quae plebem inconcionibus ad Antiochum trahebat. Senatus et opti-mates in Romana societate perstandum censebant.Defectionis auctores plus apud multitudinem value-runt. Rhodii, quo magis cessatum priore aestateerat, eo maturius aequinoctio verno eundem Pausi-stratum classis praefectum cum sex et triginta navi-bus miserunt. Iam Livius a Canis cum triginta navi-bus et septem quadriremibus, quas secum Eumenesrex adduxerat, Hellespontum petebat; ut ad transi-tum exercitus, quem terra venturum opinabatur,praepararet, quae opus essent. In portum, quemvocant Achaeorum, classem primum advertit. IndeIlium escendit, sacrificioque Minervae facto, legatio-nes finitimas ab Elaeunte, et Dardano, et Rhoeteo,tradentes in fidem civitates suas, benigne audivit.Inde ad Hellesponti fauces navigat; et, decem navi-bus in statione contra Abydum relictis, cetera classein Europam ad Sestum oppugnandam traiecit. Iamsubeuntibus armatis, muros fanatici Galli primumcum sollenni habitu ante portam occurrunt. Iussu