Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
311
Einzelbild herunterladen
 

L id. XXXVII. Cap. 0. 7. [U.C.56a. A.C. igo.] 311

Atheniensium, nec placido Africani responso profe-ctum videhant) referre ad suos dixerunt velle.

Vll. Reditum inde Hypatam est, nec consiliumexpediebatur. Nam neque, unde mille talentum da-retur, erat; et, permisso libero arbitrio, ne in corpo-ra sua saeviretur, metuebant. Redire itaque eosdemlegatos ad consulem et Africanum iusserunt, et pete-re, ut, si dare vere pacem, non tantum ostendere,frustrantes spem miserorum, vellent, aut ex summapecuniae demerent, aut permissionem extra civiumcorpora fieri iuberent. Nihil impetratum, ut mutaretconsul: et ea quoque irrita legatio dimissa est. Se-cuti et Athenienses sunt: et princeps legationis eo-rum Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos, etcomplorantes inutili lamentatione fortunam gentis,ad spem revocavit; auctor indutias sex mensium pe-tendi, ut legatos Romam mittere possent. Dilatio-nem nihil ad praesentia mala, quippe quae ultima es-sent, adiecturam: levari per mullos casus, tempore in-terposito, praesentes clades posse. Auctore Echedemoiidem missi, prius P. Scipione convento, per eum in-dutias temporis eius, quod petebant, a consule impe-traverunt: et, soluta obsidione Amphissae, M. Aci-lius, tradito consuli exercitu, provincia decessit: etconsul ab Amphissa Thessaliam repetit, ut per Ma-cedoniam Thraciamque duceret in Asiam. TumAfricanus fratri: Iter, quod insistis, L. Scipio, egoquoque approbo: sed totum id vertitur in voluntatePhilippi. Qui, si imperio nostro fidus est, et iter, etcommeatus, et omnia, quae in longo itinere exercitusalunt iuvantque, nobis suppeditabit: si is destituat,nihil per Thraciam satis tutum habebis. Itaque priusregis animum explorari placet. Optime explorabitur,si nihil ex praeparato agentem opprimet, qui mitteturTi. Sempronius Gracchus, longe tum acerrimus iuvenum ad id delectus, per dispositos equos prope in-