Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
299
Einzelbild herunterladen
 

Li b.XXXVI.Ca p.40-42. [U.C.561.A.C. 191 .] 299

ctoriae fructu se defraudaret, quum disseruisset, mi-lites exauctoratos dimisit.

XL.I. Dum haec in Italia geruntur, AntiochusEphesi securus admodum de bello Romano erat,tan-quam non transituris in Asiam Romanis. Quam se-curitatem ei magna pars amicorum aut per errorem,aut assentando faciebat. Hannibal unus, cuius eotempore vel maxima apud regem auctoritas erat,Magis mirari se, aiebat, quod non iam in Asia essentRomani, quam venturos dubitare. Propius esse, inAsiam ex Graecia, quam ex Italia in Graeciam traii-cere: et multo maiorem causam Antiochum, quamAetolos, esse. Neque enim mari minus, quam terra,pollere Romana arma: iam pridem classem circa Ma-leam esse. Audire sese, nuper novas naves novumqueimperatorem rei gerendae causa ex Italia venisse.Itaque desineret Antiochus pacem sibi ipse spe vanafacere. In Asia, et de ipsa Asia, brevi terra mariquedimicandum ei cum Romanis esse: et aut imperiumadimendum orbem terrarum affectantibus, aut ipsiregnum amittendum. Unus vera et providere, et fide-liter praedicere visus. Itaque ipse rex navibus, quaeparatae instructaeque erant, Chersonesum petit; utea loca, si forte terra venirent Romani, praesidiisfirmaret: ceteram classem Polyxenidam parare etdeducere iussit; speculatorias naves ad omnia explo-randa circa insulas dimisit.

XLII. G. Livius praefectus Romanae classis, cumquinquaginta navibus tectis profectus,ab RomaNea-polim, quo ab sociis eius orae convenire iusseratapertas naves, quae ex foedere debebantur, Siciliaminde petit: fretoque Messanam praetervectus, quumsex Punicas naves ad auxilium missas accepisset, abRheginis Locrisque et eiusdem iuris sociis debitasexegisset naves, lustrata classe ad Lacinium, altumpetit. Corcyram, quam primam Graeciae civitatium