Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
300
Einzelbild herunterladen
 

300

T. LIVII [U. C. 56i. A. C. 191 .]

adiit, quum venisset, percunctatus de statu belli,(necdum eniin omnia in Graecia perpacata erant) ctubi classis Romana esset, postquam audivit, circaThermopylarum saltum i'11 statione consulem ac re-gem esse, classem Piraeei stare, maturandum ratusomnium rerum causa, pergit protinus navigare Pelo-ponnesum. Samen Zacynthumque, quia partis Aeto-lorum maluerant esse,protinus depopulatus, Maleampetit: et, prospera navigatione usus, paucis diebus Pi-raeeum ad veterem classem pervenit. Ad ScyllaeumEumenes rex cum tribus navibus occurrit; quumAeginae diu incertus consilii fuisset, utrum ad tuen-dum rediret regnum, (audiebat enim AntiochumEphesi navales terrestresque parare copias) an nus-quam abscederet ab Romanis, ex quorum fortuna suapenderet. A Piraeeo A. Atilius, traditis successoriquinque et viginti navibus tectis, Romam est profe-ctus. Livius una et octoginta constratis navibus,multis praeterea minoribus, quae aut apertae ro-stratae, aut sine rostris speculatoriae erant, Delumtraiecit.

XLIII. Eo fere tempore consul Acilius Naupa-ctum oppugnabat. Livium Deli per aliquot dies (etest ventosissima regio inter Cycladas, fretis aliasmaioribus, alias minoribus divisas) adversi venti te-nuerunt. Polyxenidas, certior per dispositas specu-latorias naves factus, Deli stare Romanam classem,nuntios ad regem misit: qui, omissis, quae in Helle-sponto agebat, cum rostratis navibus, quantum acce-lerare potuit,Ephesum rediit, et consilium extemplohabuit, faciendumne periculum navalis certaminisforet. Polyxenidas negabat cessandum: et utiqueprius confligendum, quam classis Eumenis et Rhodiaenaves coniungerenturRomanis. Ita numero nonfermeimpares futuros se, ceteris omnibus superiores, et ce-leritate navium, et varietate auxiliorum. i\am lio