Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
296
Einzelbild herunterladen
 

296

T. LIVII [U.C. S 6 i. A. C. 191 .]

mitium proconsulem, dimisso exercitu, Ruinam de-cedere iussit: ipse in agrum Boiorum legiones in-duxit.

XXXVIII. Sub idem fere tempus Ligures, legesacrata coacto exercitu, nocte improviso castra Q.Minucii proconsulis aggressi sunt. Minucius usquead lucem intra vallum militem instructum tenuit;intentus, ne qua transcenderet hostis munimenta,Prima luce duabus simul portis eruptionem fecit.Nec primo impetu, quod speraverat, Ligures pulsisunt: duas amplius horas dubium certamen susti-nuere. Postremo, quum alia atque alia agmina erum-perent, et integri fessis succederent ad pugnam, tan-dem Ligures, inter cetera etiam vigiliis confecti, ter-ga dederunt. Caesa supra quattuor millia hostium; !ex Romanis sociisque minus trecenti perierunt. Duo-bus fere post mensibus P. Cornelius consul cum Bo- jiorum exercitu signis collatis egregie pugnavit,Duodetriginta millia hostium occisa, Antias Valerius ^scribit; capta tria millia et quadringentos; signa ,militaria centum viginti quattuor; equos mille du-centos triginta; carpenta ducenta quadraginta se-ptem: ex victoribus mille quadringentos octogintaquattuor cecidisse. Ubi ut in numero scriptori pa-rum fidei sit, (quia in augendo eo non alius intempe- 1rantior est) magnam tamen victoriam fuisse apparet, !quod et castra capta sunt, et Boii post eam pugnam ,extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio eiusvictoriae causa decreta ab senatu, victimaeque ma-iores caesae.

XXXIX. Per eosdem dies M. Fulvius Nobilior exulteriore Hispania ovans urbem est ingressus. Ar-genti transtulit duodecim millia pondo: bigati ar-genti centum triginta: auri centum viginti septem !pondo. P. Cornelius consul primo, obsidibus a Boiu-runi gente acceptis, agri parte fere dimidia eos mul-