Lib. XXXVI.Ca p.36.37. [TJ.C.5Gi.A.C. 191 .] 295
dedicata est: quam deam is P. Cornelius, advectamex Asia P. Cornelio Scipione, cui post Africano fuitcognomen, P. Licinio consulibus, in Palatium amaridetulerat. Locaverant aedem faciendam ex senatus-consulto M. Livius, C. Claudius censores, M. Corne-lio, P. Sempronio consulibus: tredecim annis post,quam locata erat, dedicavit eam M. lunius Brutus,ludique ob dedicationem eius facti, quos primosscenicos fuisse, Antias Valerius est auctor, Megalesiaappellatos. Item Iuvcntatis aedem in circo maximoC. Licinius Lucullus duumvir dedicavit. Voverateam sexdccim annis ante M. Livius consul, quo dieHasdrubalem exercitumque eius cecidit: idem cen-sor cam faciendam locavit, M. Cornelio, P. Sempro-nio consulibus. Iluius quoque dedicandae causa ludifacti: ct eo omnia cum maiore religione facta, quodnovum cum Antiocho instabat bellum.
XXXVII. Principio eius anni, quo haec, iam pro-fecto ad bellum M’. Acilio, manente adhuc Romae P.Cornelio consule, agebantur, boves duos domitos inCarinis per scalas pervenisse in tegulas aedilicii, pro-ditum memoriae est. Eos vivos comburi, cincrem-que eorum deiici in Tiberim, haruspices iusscrunt.Tarracinae et Amiterni nuntiatum est aliquoties la-pidibus pluisse; Minturnis aedem Iovis et tabernascirca forum de coelo tactas esse; Vulturni in ostiofluminis duas naves fulmine ictas conflagrasse. Eo-rum prodigiorum causa libros Sibyllinos ex senatus-consulto decemviri quum adissent, renuntiarunt, Ie-iunium instituendum Cereri esse , et id quinto quoqueanno servandum: et ut novendiale sacrum fieret, etunum diem supplicatio esset. Coronati supplicarent:et consul P. Cornelius , quibus diis, quibusque hostiisedidissent decemviri, sacrificaret. Placatis diis, nuncvotis rite solvendis, nunc prodigiis expiandis, inprovinciam proficiscitur consul, atque inde Cn. Do-