Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
294
Einzelbild herunterladen
 

204

T. LIVII [U. C. S61. A. C. iqi.J

runt Achaico contribui concilio. Epirotarum legati Iad consulem venerunt, quos non sincera fide in ami- jcitia fuisse satis constabat: militem tamen nullum |Antiocho dederant. Pecunia iuvissc cum insimula- ibantur; legatos ad regem ne ipsi quidem anisisseinfitiabantur, lis petentibus, ut in amicitia pristinaesse liceret, respondit consul, Se, utrum hostium, anpacatorum, eos numero haberet, nondum scire. Sena- ]Ium eius rei indicem fore. Integram se causam eorumRomam reiicere: indutias ad id dierum nonaginta \dare. Epirotae Romam missi senatum adierunt, lis,magis, quae non fecissent hostilia, referentibus,quam purgantibus ea, de quibus arguebantur, re-sponsum datum est, quo veniam impetrasse, non cau-sam probasse, videri possent. Et Philippi regis le-gati sub idem tempus in senatum introducti, gratu- 'lantes de victoria. Iis petentibus, ut sibi sacrificare 1in Capitolio, donumque ex auro liceret ponere in ac- ,de Iovis Optimi Maximi, permissum ab senatu. Cen-tum pondo coronam auream posuerunt. Non respon-sum solum benigne regis legatis est; sed Philippiquoque filius Demetrius, qui obses Romae erat, adpatrem reducendus legatis datus est. Bellum, quodcum Antiocho rege in Graecia gestum est aM'. Acilio 'consule, hunc finem habuit.

XXXVI. Alter consul P. Cornelius Scipio, Gal-liam provinciam sortitus,priusquam adbellum, quod icum Boiis gerendum erat, proficisceretur, postulavitab senatu, ut pecunia sibi decerneretur ad ludos, quospraetor in Hispania inter ipsum discrimen pugnaevovisset. Novum atque iniquum postulare est visus.Censuerunt ergo, quos ludos inconsulto senatu ex suaunius sententia vovisset, eos uti de manubiis, si quam Jpecuniam ad id reservasset, vel sua ipse impensa face-ret. Eos ludos per dies decem P. Cornelius fecit.

Per idem fere tempus aedes Matris Magnae Idaeae