Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
293
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXVI. Cap. 34. 35. [U.C.56i. A.C.igi.]203

iitis, inquit, quid rei siti Tum Quinctius: Ecquidvides, te, devicto Antiocho, in duabus urbibus oppu-gnandis tempus terere, quum iamprope annus circum-aclits sit imperii tui? Philippum autem, qui nonaciem, non signa hostium vidit, non solum urbes, sedtot iam gentes, Athamaniam, Perrhaebiam, Aperan-[ iiam, Dolopiani, sibi adiunxisse? Atqui non tantuminter est nostra, Aetolorum opes ac vires minui, quan-tum, noti supra modum Philippum crescere, et victo-\ riae tuae praemium te mililesque tuos nondum duasi urbes, Philippum tot gentes Graeciae habere.

XXXV. Assentiebatur his consul: sed pudor, siirrito incepto abscederet obsidione, occurrebat: totainde Quinctio res permissa est. Is rursus ad eampartem muri, qua paullo ante vociferati Aetoli fue-i rant, rediit. Ibi quum impensius orarent, ut misere-| retur gentis Aetolorum, exire aliquos ad se iussil.i Phaeneas ipse principcsque alii extemplo egressi1 sunt. Quibus provolutis ad pedes, Fortuna, inquit,vestra facit, ut et irae meae et orationi temperem.Evenerunt, quae praedixi eventura: et ne hoc quidemreliqui vobis est, ut indignis accidisse ea videantur.Ego tamen, sorte quadam nutriendae Graeciae datus,I ne ingratis quidem benefacere absistam. Mittite ora-\ tores ad consulem, qui indutias tanti temporis petant,I ut mittere legatos Romam possitis, per quos senatuif de vobis permittatis. Ego apud consulem deprecatordefensorque vobis adero. Ita, ut censuerat Quinctius,fecerunt: nec aspernatus est legationem consul: in-dutiisque in diem certam datis, qua legatio renuntiariab lloma posset, soluta obsidio est, et exercitus inPhocidem missus. Consul cum T. Quinctio ad Achai-cum concilium Aegium traiecit. Ibi de Elois et deexsulibus Lacedaemoniorum restituendis actum : etneutra perfecta res, quia suae gratiae reservari eamAchaei, Elei per se ipsi, quam per ltomanos, maluc-