Lie. XXXVI. Cap. 2G-28. [U.C.SGi.A.C. 191.] 287
ritaque in populum Komanum, absistere iis, Flaccusiussit, quae ipsi violastent ac rupissent: confessionemiis culpae magis profuturam, et lotam in preces ora-tionem versam. Nec enim in causa ipsorum, sed inpopuli liomani clementia spem salutis positam esse:et se suppliciter agentibus iis affuturum, et apud con-sulem, et llomae in senatu. Eo quoque enim mittendosfore legatos. Haec una ria omnibus ad salutem visaest, ut in fidem se permitterent Romanorum. Ita enimet illis violandi supplices verecundiam se imposituros:et ipsos nihilo minus suae potestatis fore, si quid me-lius fortuna ostendisset.
XXVIII. Postquam ad consulem ventum est,Phaeacas legationis princeps longam orationem , etvarie ad mitigandam iram victoris compositam, itaad extremum linivit, ut diceret: Aetolos se suaqueomnia fidei populi Romani permittere. Id consulubi audivit: Etiam atque etiam videte, inquit, Aetoli,ut ita permittatis. Tum decretum Phaeneas, in quoid diserte scriptum erat, ostendit. Quando ergo, in-quit, ita permittitis, postulo, ut mihi Dicaearchumcivem vestrum, et Meneslam Epirolam, (Naupactumis cum praesidio ingressus ad defectionem compule-rat) et Amynandrum cum principibus Athamanum,quorum consilio ab nobis defecistis, sine mora dedatis.Prope dicentem interfatus itomanum Phaeneas, Sunin servitutem, inquit, sedin fidem tuam nos tradidi-mus: et certum habeo, te imprudentia labi, qui nobisimperes, quae moris Graecorum non sint. Ad haecconsul, Nec, hercle, inquit, magnopere nunc curo,quidAetoli satis e.x more Graecorum factum esse censeant:dum ego more Romano imperium inhibeam in deditosmodo decreto suo, ante armis victos. Itaque, ni properefit, quod impero, vinciri vos iam iubeo: afferrique ca-tenas, et circumsistere lictores iussit. Tum fractaPhaeneae ferocia, Aetolisque aliis est: et tandem,