Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
286
Einzelbild herunterladen
 

286

T. LIVII [D. C. 5fii. A.C . igi.

clea capta nuntius venit, ut oppugnatione absisteret:aequius esse, llomanos milites, qui acie dimicassenlcum Aetolis, praemia victoriae habere. Ita recessumab Lamia est, et propinquae clade urbis ipsi, ne quidsimile paterentur, effugerunt.

XXVI. Paucis, priusquam Heraclea caperetur,diebus, Aetoli, concilio Hypatam coacto , legatos ad 'Antiochum miserunt: inter quos et Thoas idem, quiantea, missus est. Mandata erant, ut ab rege pete-rent, primum, ut ipse, coactis rursus terrestribusnavalibusque copiis, in Graeciam traiiccret: deinde,si qua ipsum teneret res, ut pecuniam et auxilia mit-teret: id quum ad dignitatem eius fidemque perlinere,non prodi socios, tum etiam ad incolumitatem regni,non sinere, Romanos, omni cura vacuos, quum Aetolo-rum gentem sustulissent, omnibus copiis in Asiamtraiiccre. Vera erant, quae dicebantur : eo magisregem moverunt. Itaque in praesentia pecuniam,quae ad usus belli necessaria erat, legatis dedit:auxilia terrestria navaliaque affirmavit missurum.Thoantem unum ex legatis retinuit, et ipsum haudinvitum morantem, ut exactor praesens promisso-rum adesset.

XXVII. Ceterum Heraclea capta fregit tandem .animos Aetolorum: et post paucos dies, quam ad 1bellum renovandum acciendumquc regem in Asiammiserant legatos, abiectis belli consiliis, pacis peten-dae oratores ad consulem miserunt. Quos dicere iexorsos consul interfatus, quum alia sibi praeverten-da esse dixisset, redire Hypatam cos, datis dierumdecem indutiis, et L. Valerio Flacco cum iis misso, :iussit: ei, quae secum acturi fuissent, exponere, etsi qua vellent alia. Hypatam ut est ventum, princi-pes Aetolorum apud Flaccum concilium habuerunt,consultantes, quonam agendum-modo apud consulemforet. His parantibus antiqua foederum ordiri, mc-