Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
285
Einzelbild herunterladen
 

Lib.XXXVI. Cai- 24 25. [U.C.56i.A.C.igi.] 285

ceperant, clamorem, deinde impetum ab urbe Ro-manorum , et fractis iam animis, et nulla ibi prae-parata re ad obsidionem diutius tolerandam: utpotecongregatis feminis, puerisque, ct imbelli alia turbain arcem, quae vix capere, nedum tueri, multitudi-nem tantam posset. itaque, ad primum impetumabiectis armis, dediderunt sese. Traditus inter cete-ros princeps Aetolorum Damocritus est: qui princi-pio belli decretum Aetolorum, quo arcessendum An-tiochum censuerant, T. Qui neti o poscenti responde-rat: In Italia daturum, quum castra ibi Aetoli posuis-sent. Ob eam ferociam maius victoribus gaudiumtraditus fuit.

XXV. Eodem tempore, quo Romani Heracleam,Philippus Lamiam ex composito oppugnabat, circaThermopylas cum consule, redeunte ex Roeotia, utvictoriam ipsi populoque Romano gratularetur, ex-cusaretquc, quod inorho impeditus bello non inter-fuisset, congressus. Inde diversi ad duas simul op-pugnandas urbes profecti. Intersunt septem milliaferme passuum: et quia Lamia quum posita est intumulo, tum regionem maximeOetae spectat, oppidoquam breve intervallum videtur, et omnia in conspe-ctu sunt. Quum enixe, vellit proposito certamine,Romani Macedoncsque diem ac noctem aut in operi-bus, aut in proeliis essent, hoc maior difficultas Ma-cedonibus erat, quod Romani aggere et vineis, etomnibus supra terram operibus, subtus Macedonescuniculis oppugnabant: et in asperis locis silexsaepeimpenetrabilis ferro occurrebat. Et, quum parumprocederet inceptum, per colloquia principum oppi-danos tentabat rex, ut urbem dederent; haud dubius,quin, si prius Heraclea capta foret, Romanis se po-tius, quam sibi dedituri essent, suamque gratiamconsul in obsidione liberanda facturus esset. Neeeum opinio est frustrata: confestim enim ab Hera