Ltb. XXXVI. CiP. 17. [U.C.5fii.A.C. igi.} 277
maior, et militum genere aliquanto melior. Quippeillic Macedones Thracesque et Illyrii erant, ferocissi-mae omnes gentes: hic Syri et Asiatici Graeci sunt,
I levissima genera hominum et servituti nata. Itex ille: bellicosissimus, exercitatus iam inde ab inventa finili-
I mis Thracum atque Illyriorum, et circa omnium acco-larum bellis; hic, ut aliam omnem vitam omittam, isest, qui, quum ad inferendum populo Romano bellumex Asia in Europam transisset, nihil memorabiliustoto tempore hibernorum gesserit, quam quod amoriscausa ex domo privata, et obscuri etiam inter popula-res generis, uxorem duxit, et novus maritus, velut sa-ginatus nuptialibus coenis , ad pugnam processit.Summa virium speique eius in Aetolis fuit, gente va-nissima et ingratissima, ut vos prius experti estis,nunc Antiochus experitur. Nam nec conveneruntfrequentes, nec contineri in castris potuerunt, et inseditione ipsi inter se sunt: et quum Hypatam tuen-dam Heracleamque depoposcissent,neutram tutati, re-fugerunt in iuga montium,pars Heracleae incluseruntsese. Rex ipse, confessus, nusquam aequo campo nonmodo congredi se ad pugnam audere, sed ne castraquidem in aperto ponere, relicta omni ante se regioneea, quam se nobis ac Philippo ademisse gloriabatur,condidit se intra rupes: ne ante fauces quidem saltus,ut quondam Lacedaemonios fama est, sed intra peni-tus retractis castris: quod quantum interest ad limo,rem ostendendum, an muris alicuius urbis obsidendumsese incluserit? Sed neque Antiochum tuebuntur an-gustiae, nec Aetolos vertices illi, quos ceperunt. Satisundique provisum atque praecautum est, ne quid ad-versus vos in pugna praeter hostes esset. Illud pro-ponere animo vestro debetis, non vos pro Graeciae li-bertate tantum dimicare, (quanquam is quoque egre-gius titulus esset, liberatam a Philippo ante, nunc abAetolis el ab Antiocho liberare) neque ea lanium in