270
T. LIVII [U. C. 56i. A. C. 191 .]
incluserunt. Antiochum, cui, priusquam hostem cer-neret, satis omnia permunita et praesidiis obsaeptavidebantur, timor deinde incessit, ne quas per immi-nentia iuga calles inveniret ad transitum Romanus.Nam et Lacedaemonios quondam ita a Versis cir-cumitos fama erat, et nuperPhilippum ab iisdem Ro-manis. Itaque nuntium Heracleam ad Aetolos mit-tit, ut hanc saltem sibi operam eo bello praestarent,ut vertices circa montium occuparent obsiderentque,ne qua transire Romanus posset. Hoc nuntio audi-to, dissensio inter Aetolos orta est. Pars imperio !parendum regis atque eundum censebant, pars subsi- 1stendum Heracleae ad utramque fortunam; ut, sivevictus a consule rex esset, in expedito haberent inte-gras copias ad opem propinquis ferendam civitatibussuis; sive vinceret, ut dissipatos in fugam Romanospersequerentur. Ulraque pars non mansit modo in >sententia sua,sed etiam exsecuta est consilium. Duo \millia Heracleae substiterunt: duo trifariam divisa |Callidromum, et Rhoduntiam, etTichiunta (haec no- jmina cacuminibus sunt) occupavere.
XVII. Consul postquam insessa superiora locaab Aetolis vidit, SI. Porcium Catonem et L. Vale-rium Flaccum,consulares legatos,cum binis millibusdelectorum peditum, ad castella Aetolorum, Flac- jcum in Rhoduntiam et Tichiunta, Catonem in Calli-dromum mittit. Ipse, priusquam ad hostem copias 'admoveret, vocatos in concionem milites paucis est jallocutus: Plerosque omnium ordinum, milites,intervos esse video, qui in hac eadem provincia T. Quinctiiductu auspicioque militaveritis. Macedonico belloinexsuperabilis magis saltus ad amnem Aoum fuit,quam hic. Quippe portae sunt hae, et unus, inter duo ;maria clausis omnibus , velut naturalis transitus est. iMunitiones et locis opportunioribus tunc fuerunt, elvalidiores impositae • exercitus hostium ille et numero