278
T. LIVII [U. C. 5Gi. A. C. 191 .]
praemium vestrum cessura,quae nunc in regiis castrissunt: sed illum quoque omnem apparatum, qui in diesab Epheso exspectatur, praedae futurum: Asiamdeinde Syriamrque, et omnia usque ad ortus solis ditis-sima regna imperio Uomano aperturos. Quid deindeaberit, quin ab Gadibus ad mare rubrum Oceano finesterminemus, qui orbem terrarum amplexu finit, et omnehumanum genus secundum deos nomen ltomanum ve-neretur? In haec tanta praemia dignos parate animos,ut crastino die, bene innantibus diis, acie decernamus.
XVIII. Ab hac concione dimissi milites, prius-quam corpora curarent, arma telaque parant. Luceprima, signo pugnae proposito, instruit aciem con-sul, arta fronte, ad naturam et angustias loci. Rex,postquam signa hostium conspexit, et ipse copiaseducit. Levis armaturae partem ante vallum in pri-mo locavit: tum Macedonum robur, quos sarissu-phoros appellabant, vel ut firmamentum circa ipsasmunitiones constituit. His ab sinistro cornu iacu-latorum sagittariorumque et funditorum manum subipsis radicibus montis posuit,ut ex altiore loco nudalatera hostium incesserent. Ab dextro Macedonibusad ipsum munimentorum finem, qua loca usque admare invia palustri limo et voraginibus claudunt,elephantos cum assueto praesidio posuit; post eos, ,equites; tum, modico intervallo relicto, ceteras co- |pias in secunda acie. Macedones, pro vallo locati,primo facile sustinebant Romanos, tentantes ab omniparte aditus: multum adiuvantibus, qui ex loco su-periore fundis, velut nimbum , glandes et sagittas si-mul ac iacula ingerebant. Deinde, ut maior, nec iamtoleranda vis hostium inferebat se, pulsi loco intramunimenta, subductis ordinibus, concesserunt: indeex vallo prope alterum vallum, hastis prae se ohie-ctis, fecerunt. Et ita modica altitudo valli erat, utet locum superiorem ad pugnandum suis praeberet,