Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
275
Einzelbild herunterladen
 

Lm.XXXVI. Cap. 15.16. [U.C.5fn. A.C.igi.] 275

rhaebia, et Magnesia, et Thessalia est, et PhthiotaeAchaei, et sinus Maliacus. Intra fauces ad meridiemvergunt Aetoliae pars maior, et Acarnania, et cumLocride Phocis, et Iloeotia adiunctaque insula Eu-boea, et, excurrente in altum, velut promunturio,Attica terra, sita ab tergo, et Peloponnesus. Hociugum, ab Leucate et mari ad occidentem verso perAetoliam ad alterum mare orienti obiectum tendens,ea aspreta rupesque interiectas habet, ut non modoexercitus, sed ne expediti quidem facile ullas adtransitum calles inveniant. Extremos ad orientemmontes Oetam vocant, quorum quod nltissimum est,Callidromon appellatur: in cuius valle ad Maliacumsinum vergente iter est non latius, quam sexagintapassus. Haec una militaris via est, qua traduci exer-citus, si non prohibeantur, possint. Ideo Pylae,, etab aliis, quia calidae aquae in ipsis faucibus sunt,Thermopylae locus appellatur, nobilis Lacedaemo-niorum adversus Persas morte magis memorabili,quam pugna.

XVI. Haudquaquam pari tum aninfo Antiochus,intra portas loci cius castris positis, munitionibus in-super saltum impediebat: et, quum duplici vallo fos-saque, et muro etiam, qua res postulabat, ex multa co-pia passimiacentium lapidum, permunisset omnia, sa-tis fidens, nunquam ea vim Romanum exercitum fa-cturum, Aetolos ex quattuormillibusftotenim conve-nerant) partim ad Heracleam praesidio obtinendam,quae ante ipsas fauces posita est, partim Hypatammittit, et Heracleam haud dubius consulem oppugna-turum, etiam multis nuntiantibus, circa Hypatamomnia evastari. Consul, depopulatus Hypatensemprimo, deinde Heracleensem agrum, inutili utrobi-queauxilio Aetolorum, in ipsis faucibus prope fon-tes calidarum aquarum adversus regem castra po-suit. Aetolorum utracque manus Heracleam sesti