274 .T. LI VII [U.C.5Gi.A.C. iqi.J
coepit. Appropinquante faucibus, super quas sitiThaumaci sunt, deserta urbe,iuventus omnis armata jsilvas et itinera insedit, et in agmen Romanum ex Isuperioribus locis incursavit. Consul primo mittere, 1qui ex propinquo colloquentcs deterrerent eos a tali ,furore: postquam perseverare in incepto vidit, tri-buno cum duorum signorum militibus circummisso, ,interclusit ad urbem iter armatis, vacuamque eam icepit. Tum, clamore ab tergo captae urbis audito, jrefugientium undique ex silvis insidiatorum caedes ;facta est. A Thaumacis altero die consul ad Sper-cheum amnem pervenit: inde Hypataeorum agros |vastavit.
XV. Quum haec agebantur, Chalcide erat Antio-chus, iam tum cernens, nihil se ex Graecia-, praeteramoena Chalcide hiberna et infames nuptias, petisse.Tunc Aetolorum vana promissa incusare et Thoan- jtem: Hannibalem vero, non ut prudentem tantum |virum , sed prope vatem omnium , quae tum eveni-rent, admirari. Ne tamen temere coepta segnitiainsuper everteret, nuntios in Aetoliam mittit, ut,omni contracta iuventute, convenirent Lamiam; etipse eo decem millia fere peditum ex iis, qui postea ,venerant ex Asia, expleta, et equites quingentos jduxit. Quo quum aliquanto pauciores, quam unquamantea, convenissent, et principes tantummodo cumpaucis clientibus essent, atque ii dicerent, omnia se-dulo ab se facta, ut quam plurimos ex civitatibussuis evocarent; nec auctoritate, nec gratia, nec im-perio adversus detrectantes militiam valuisse; desti-tutus undique et ab suis, qui morabantur in Asia, etah sociis, qui ea, in quorum spem vocaverant, nonpraestabant, intra saltum Thermopylarum sese rece-pit. Id iugum, sicut Apennini dorso Italia dividitur,ita mediam Graeciam dirimit. Ante saltum Ther-mopylarum in septentrionem versa Epirus, et Per ]