Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
273
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXVI.Ca p. 13.14. [U.C.56i. A. C. lgi.] 273

nes. Ab Limnaea Pellinacum consul proficiscitur.Ibi primi Athamanes tradiderunt sese, deinde ctPhi-lippus Megalopolitanus. Cui, decedenti de praesi-dio, quum obvius forte fuisset Philippus rex, ad ludi-brium regem eum consalutari iussit: ipse congressusfratrem, haud sane decoro maiestati suae ioeo, ap-pellavit. Deductus inde ad consulem custodiri ius-sus, et haud ita multo post in'vinculis Romam mis-sus. Cetera multitudo Athamanum aut militum An-tiochi regis, quae in praesidiis deditorum per eosdies oppidorum fuerat, Philippo tradita regi est.

1 Fuere autem ad tria millia hominum. Consul La-rissam est profectus, ibi de summa belli consultatu-rus. In itinere ab Pieria et Metropoli legati tradentesurbes suas occurrerunt. Philippus, Athamanum prae-cipue captivis indulgenter habitis, ut per cos conci-liaret gentem, nactus spem Athamaniae potiundae,exercitum eo duxit, praemissis in civitates captivis.Iit illi magnam auctoritatem apud populares habue-runt , clementiam erga se regis munificentiamquecommemorantes: et Amynander, cuius praesentismaiestas aliquos in fide continuisset, veritus ne tra-deretur Philippo iam pridem hosti, et Romanis me-rito tunc propter defectionem infensis, cum coniugeac liberis regno excessit, Ambraciamquc se contulit.Ita Athamania omnis in ius ditionemque Philippiconcessit. Consul, ad reficienda maxime iumenta,

j quae et navigatione, et postea itineribus fatigataerant, paucos Larissae moratus dies, velut renovatomodica quiete exercitu Cranonem est progressus.

I Venienti Pharsalus, Scotussa, et Pherae, quaeque iniis praesidia Antiochi erant, deduntur. Ex iis inter-rogatis, qui manere secum vellent, mille volentesPhilippo tradit: ceteros inermes Demetriadem re-mittit. Proernam inde recepit, et quae circa eam ca-stella erant. Ducere tum porro in sinum MaliacumT. Liv. Tom. IV. S