Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
272
Einzelbild herunterladen
 

272 T. LIVII [U. C. 56i. A. C. ,gi.]

XIII. Sub idem tempus M. Baebius et Philippus

rex, iam ante pei' hiemem in Dassaretiis congressi,quum Ap. Claudium, ut obsidione Larissam exime-ret, in Thessaliam misissent, quia id tempus rebusgerendis immaturum erat, in hiberna regressi, prin-cipio veris coniunctis copiis in Thessaliam descende-runt. In Acarnania tum Antiochus erat. Advenien-tes, Philippus Malloeam Perrhaebiae, Baebius Pha-cium est aggressus, quo primo prope impetu capto,Phaestum eadem celeritate capit. Inde Atracem 'quum se recepisset, Cyretias hinc et Eritium occu-pat: praesidiisque per recepta oppida dispositis, 'Philippo rursus obsidenti Malloeam se coniungit.Sub adventum Romani exercitus, seu ad metum vi-rium, seu ad spem veniae, quum dedidissent sese; adea recipienda oppida, quae Athamanes occupaverant,uno agmine ierunt. Erant autem haec, Aeginium,Ericinium, Gomphi, Silana, Tricca, Meliboea, Phalo-ria. Inde Pellinaeum, ubi Philippus Megalopolitanuscum quingentis peditibus et equitibus quadragin-ta in praesidio erat, et circumsidunt, et, priusquamoppugnarent, mittunt ad Philippum, qui monerent,ne vim ultimam experiri vellet. Quibus ille satis fe-rociter respondit, vel Romanis, vel Thessalis se cre-diturum fuisse: in Philippi se potestatem commissu-rum non esse. Postquam apparuit vi agendum, quiavidebatur et Limnaeam eodem tempore oppugnariposse, regem ad Limnaeam ire placuit: Baebius re-stitit ad Pellinaeum oppugnandum. j

XIV. Per eos forte dies M. Acilius consul, cumviginti millibus peditum, duobus millibus equitum,quindecim elephantis,mari traieclo, pedestres copias !Larissam ducere delectos militum tribunos iussit:ipse cum equitatu Limnaeam ad Philippum veni!.Adventu consulis deditio sine cunctatione est facta:traditumque praesidium regium, et cum iis Athama-