270
T. LIVII [U. C. 56i. A. C. 191 .]
rum cura, in conviviis et vinum sequentibus volupta-tibus, ac deinde, ex fatigatione magis, quam satieta-te earum, in somno traduxit. Eadem omnes prae-fectos regios, qui ubique, ad Boeotiam maxime, prae-positi hibernis erant, cepit luxuria. In eandem etmilites effusi sunt: nec quisquam eorum aut armainduit, aut stationem, aut vigilias servavit; aut quic-quam, quod militaris operis, aut muneris esset, fecit.Itaque principio veris, quum per Phocidem Chaero-neam, quo convenire omnem undique exercitum ius-serat, venisset; facile animadvertit, nihilo severio-re disciplina milites, quam ducem, hibernasse. Alex-andrum inde Acarnana et Menippum MacedonemStratum Aetoliae copias ducere iussit: ipse, Delphissacrificio Apollini facto, Naupactum processit. Con-silio principum Aetoliae habito, via, quae praeter Ca-lydonem et Lysimachiam fert, ad Stratum suis, quiper Maliacum sinum veniebant, occurrit. Ibi Mna-silochus princeps Acarnanum, multis emptus donis,non ipse solum gentem regi conciliabat, sed Clytumetiam praetorem, penes quem tum summa potestaserat, in suam sententiam adduxerat. Is quum Leu-cadios, quod Acarnaniae caput est, non facile ad de-fectionem posse cerneret impelli, propter metum Ro-manae classis, quae cum Atilio, quaeve circa Cephal-leniam erat, arte eos est aggressus. Nam quum inconcilio dixisset, tuenda mediterranea Acarnaniaeesse, et omnibus, qui arma ferrent, exeundum adMedionem ctThyrium, ne ab Antiocho aut Aetolisoccuparentur; fuere, qui dicerent, nihil attinereomnes tumultuose concitari: satis esse quingento-rum hominum praesidium. Eam iuventutem nactus,trecentis Medione, ducentis Thyrii in praesidio po-sitis, id agebat, ut pro obsidibus futuri venirent inpotestatem regis.
XII. Per eosdem dies legati regis Medionem ve-