Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
269
Einzelbild herunterladen
 

Lib.XXXVI.Cap. 10. 11. [U.C.56i.A.C. 191 .] 260

tendebant: aliis, vim adhibendam, et non differendumcensentibus, quin operibus ac machinis simul undi-que moenia aggrederentur urbis sitae in plano, aper-tae campestri undique aditu: aliis nunc vires urbis,nequaquam Pheris conferendae,memorantibus: nunchiemem et tempus anni nulli bellicae rei, minimeobsidioni atque oppugnationi urbium, aptum. In-certo regi inter spem metumque legati a Pharsalo,qui ad dedendam urbem suam forte venerant, ani-mos auxerunt. M. Baebius interim, cum Philippo inDassaretiis congressus, Ap. Claudium ex communiconsilio ad praesidium Larissae misit, qui per Mace-doniam magnis itineribus in iugum montium , quodsuper Gonnos est, pervenit. Oppidum Gonni vigintimillia ab Larissa abest, in ipsis faucibus saltus, quaeTempe appellantur, situm. Ibi castra metatus latius,quam pro copiis, et plures, quam quot satis in usumerant, ignes quum accendisset, speciem, quam quae-sierat, hosti fecit, omnem ibi Romanum exercitumcum rege Philippo esse. Itaque hiemem instare apudsuos causatus rex, unum tantum moratus diem, abLarissa recessit, et Demetriadem rediit: Aetoliqueet Athamanes in suos receperunt se fines. Appius,etsi, cuius rei causa missus erat, solutam cernebatobsidionem, tamen Larissam ad confirmandos in re-liquum sociorum animos descendit: duplexque laeti-tia erat, quod et hostes excesserant finibus, et intramoenia praesidium Romanum cernebant.

XI. Rex Chalcidem a Demetriade profectus, amo-re captus virginis Chalcidensis Clcoptolemi filiae,quum patrem , primo allegando, deinde coram ipserogando, fatigasset, invitum se gravioris fortunaeconditioni illigantem, tandem impetrata re,tanquamin media pace nuptias celebrat: et reliquum hiemis,oblitus quantas simul duas res suscepisset, bellum Ro-manum et Graeciam liberandam, omissa omnium re-