252
T. LIVII [U. C. 56o. A. C. 192 .]
Antiochus, cui resistere viribus suis non possent, antejtorlas esset. Ad haec Mictio, unus ex principibus,Mirari se, dixit, ad quos liberandos Antiochus, relictoregno suo, in Europam traiecisset. Nullam enim ci-vitatem se in Graecia nosse, quae aut praesidium ha-beat, aut stipendium Romanis pendat, aut foedereiniquo alligata, quas nolit, leges patiatur. ItaqueChalcidenses neque vindice libertatis ullo egere,quum liberi sint, neque praesidio, quum pacem eius-dem populi Romani beneficio et libertatem habeant.Amicitiam regis non aspernari, neque ipsorum Ae-tolorum. Id primum eos pro amicis facturos, si in-sula excedant, atque abeant. Nam ipsis certum esse,non modo non recipere moenibus, sed ne societatemquidem ullam pacisci, nisi ex auctoritate Romanorum.
XLVJI. Haec renuntiata regi ad nares, ubi resti-terat, quum essent; in praesentia (neque enim iis ve-nerat copiis, ut vi agere quicquam posset) revertiDemetriadem placuit. Ibi, quoniam primum vanuminceptum evasisset, consultare cum Aetolis rex, quiddeinde fieret. Placuit, Achaeos et Amynandrum, re-gem Athamanum, tentare. Boeotorum gentem aver-sam ab Romanis iam inde a Brachyllae morte, etquae secuta eam fuerant, censebant. AchaeorumPhilopoemenem principem, aemulatione gloriae inbello Laconum, infestum invisumque esse Quinctiocredebant. Amynander uxorem Apaniam , filiamAlexandri cuiusdam Megalopolitani, habebat: qui,se oriundum a Magno Alexandro ferens, filiis duobusPhilippum atque Alexandrum, et filiae Apamam no-mina imposuerat: quam, regiis inclutam nuptiis,maior ex fratribus Philippus secutus in Athamaniamfuerat. Hunc, forte ingenio vanum, Aetoli et Antio-chus impulerant in spem, quod is vere regum stirpisesset, regni Macedoniae, si Amynandrum Athania-nesque Antiocho coniunxisset. Et ea vanitas pro-