L, i B. XXXV. C a P. 45.46. [U.C.5Go. A. C. 192 .] 251
Antiochi imploraturos fuisse. Quo celerius spe omniumoblato, non esse elanguescendum, sed orandum potiusregem, ut, quoniam, quod maximum fuerit, ipse vin-dex Graeciae venerit, copias quoque terrestres nava-tcsque arcessat. Armatum regem aliquid impetratu-rum: inermem non pro Aetolis modo, sed ne pro se qui-dem ipso, momenti ullius futurum apud Romanos.Haec vicit sententia: imperatoremque regem appel-landum censucrunt: et triginta principes, cum qui-bus, si qua vellet, consultaret, delegerunt.
XLVI. Ita, dimisso concilio , multitudo omnis insuas civitates dilapsa est. Rex postero die cum apo-cletis eorum, unde bellum ordiretur, consultabat.Optimum visum est, Chalcidem, frustra nuper abAe ■tolis tentatam, primum aggredi: et celeritate in eamrem magis, quam magno conatu et apparatu, opusesse. Itaque cum mille peditibus rex, qui ab Deme-triade secuti erant, profectus per Phocidem est: etalio itinere principes Aetoli, iuniorum paucis evoca-tis, ad Chaeroneam occurrerunt, et decem constratisnavibus secuti sunt. Rex, ad Salganea castris posi-tis, navibus ipse cum principibus Aetolorum Euri-pum traiecit, et, quum haud procul portu egres-sus esset, magistratus quoque Chalcidensium etprincipes ante portam processerunt. Pauci utrim-que ad colloquium congressi sunt. Aetoli magnope-re suadere, ut, salva Romanorum amicitia, regemquoque assumerent socium atque amicum. Neque enimeum inferendi belli, sed liberandae Graeciae causa inEuropam traiecisse; et liberandae re, non verbis etsimulatione, quod fecissent Romani. Nihil autemutilius Graeciae civitatibus esse, quam utramque coni-plecti amicitiam. Ita enim ab utriusque iniuria lutamalterius semper praesidio et fiducia fore. Nam si nonrecepissent regem, viderent, quid patiendum iis extem-plo foret, quum Romanorum procul auxilium, hostis