Eib. XXXV. Cai>. 47.48. [U.C.56o. A.C. 192 .] 253
missorum non apud Philippum modo, sed etiam apudAmynandrum, valuit.
XLV11I. In Achaia legatis Antiochi Aetolorum-que, coram T. Quinctio, Aegii datum est concilium.Antiochi legatus prior, quam Aetoli, est auditus. Is,ut plerique, quos opes regiae alunt, vaniloquus,maria terrasque inani sonitu verborum complevit.Equitum innumerabilem vim traiici Hellesponto inEuropam,partim loricatos,quos cataphractos vocant;parlim sagittis ex equo utentes, et, a quo nihil satistecti sit, aversos refugiente equo certius figentes. Hisequestribus copiis quanquam vel totius Europae ex-ercitus in unum coacti obrui possent, adiiciebat mul-tiplices copias peditum, et nominibus quoque geirtium vix fando auditis terrebat; Dahas, Medos, Elymaeosque et Cadusios appellans. Navalium vero copiarum, quas nulli portus capere in Graecia possent,dextrum cornu Sidonios et Tyrios, sinistrum Aradios,et ex Pamphylia Sidetas tenere; quas gentes nullaeunquam nec arte, nec virtute navali aequassent. Iampecuniam, iam alios belli apparatus referre, superva-caneum esse: scire ipsos, abundasse semper auro regna Asiae. Itaque non cum Philippo, nec Hannibalerem futuram Romanis, principe altero unius civitatis,altero Macedoniae tantum regni finibus incluso ; sedeum magno Asiae totius partisque Europae rege. Eumtamen, quanquam ab ultimis orientis terminis ad libe-randam Graeciam veniat, nihil postulare ab Achaeis,in quo fides eorum adversus Romanos, priores sociosatque amicos, laedatur. Non enim, ut secum adversuseos arma capiant, sed ut neutri parti sese coniungant,petere. Pacem ulrique parti, quod medios deceatamicos, optent: bello se non interponant. Idem ferineet Aetolorum legatus Archidamus petiit, ut, quae fa-cillima et tutissima esset, quietem praestarent, spe-ctatoresque belli, fortunarum alienarum eventum si-