Lib. XXXV. Cap. 42-44. [XJ.C.56o.A.C. 192 .] 240
Uliposse. Modicum fruclum ex ingenio tali nequegravem, neque inutilem fore: si summa petantur , etdantem, et accipientem praegravatura.
XL11I. Nulla ingeniatam prona ad invidiam sunt,quam eorum, qui genus ac fortunam suam animisnon aequant: quia virtutem et bonum alienum ode-runt. Extemplo consilium mittendi Hannibalis, quodunum in principio belli utiliter cogitatum erat, abie-ctum est. Demetriadis maxime defectione ab Roma-nis ad Aetolos elatus, non ultra differre profectionemin Graeciam constituit. Priusquam solveret naves,Ilium a mari escendit, ut Minervae sacrificaret. Indead classem regressus, proficiscitur quadraginta te-ctis navibus, apertis sexaginta: et ducentae onera-riae cum omnis generis commeatu bellicoque alioapparatu sequebantur. Imbrum primo insulam te-nuit: inde Sciathum traiecit: ubi collectis in alto,quae dissipatae erant, navibus, ad Pteleum primumcontinentis venit. Ibi Eurylochus ei Magnetarchesprincipesque Magnetum ab Demetriade occurrerunt.Quorum frequentia laetus, die postero in urbis por-tum navibus est invectus. Copias haud procul indeexposuit. Decem millia peditum fuere, et quingentiequites, sex elephanti; vix ad Graeciam nudam oc-cupandam satis copiarum, nedum ad sustinendumRomanum bellum. Aetoli, postquam Demetriademvenisse Antiochum allatum est, concilio indicto, de-cretum, quo arcesserent eum, fecerunt, lam profe-ctus ab Demetriade rex, quia ita decreturos sciebat,Phalara in sinum Maliacum processerat. Inde, de-creto accepto, Lamiam venit, exceptus ingenti favo-re multitudinis, cum plausibus clamoribusque, etquibus aliis laetitia effusa vulgi significatur.
XLIV. I 11 concilium ut ventum est, aegre aPhaenea praetore principibusque aliis introductus, factosilentio, rex dicere orsus. Prima eius oratio fuit