248
T. LIVII [U. C. 5fio. A. C. , 92 .]
XLII. Intentis in apparatum novi belli Romanis,ne ab Antiocho quidem cessabatur. Tres eum civi-tates tenebant, Smyrna, et Alexamlria Troas, etLampsacus; quas neque vi expugnare ad eam diempoterat, neque conditionibus in amicitiam pellicere,neque ab tergo relinquere, traiiciens ipse in Euro-pam, volebat. Tenuit eum et de Hannibale delibe-ratio. Et primo naves apertae, quas cum eo missu-rus inAfricam fuerat,moratae sunt: deinde,an omni-no mittendus esset, consultatio mota est, maxime aThoante Aetolo, qui, omnibus in Graecia tumultucompletis, Demetriadem afferebat in potestate esse:et, quibus mendaciis de rege, multiplicando verbiscopias eius, erexerat multorum in Graecia animos,iisdem et regis spem inflabat: omnium votis eum ar-cessi: concursum ad litora futurum, unde classem re-giam prospexissent. Ilie idem ausus de Hannibaleest movere sententiam prope iam certam regis. Namneque dimittendam partem navium a classe regia cen-sebat: neque, si mittendae naves forent, minus quem-quam ei classi, quam Hannibalem,praeficiendum. Ex-sulem illum et Poenum esse, cui mille in dies nova con-silia vel fortuna sua, vel ingenium possit facere. Etipsam eam gloriam belli, qua velul dote Hannibal con-cilietur, nimiam in praefecto regio esse. Regem con-spici, regem unum ducem, tinum imperatorem videridebere. Si classem, si exercitum amittat Hannibal,idem damni fore, ac si per alium ducem amittantur:si quid prospere eveniat, Hannibalis eam, non Antio-chi, gloriam fore. Si vero universo bello vincendi Ro-manos fortuna detur, quam spem esse, sub rege victu-rum Hannibalem uni subiectum, qui patriam propenon tulerit? Non ita se a iuventaeum gessisse, spe ani-moque complexum orbis terrarum imperium, ut in se-nectute dotninum laturus videatur. Nihil opus esse regiHannibale duce, comite et consiliario eodem ad bellum