Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
245
Einzelbild herunterladen
 

LIB. XXXV. Cap. 38.39. [ U.C.SGo.A.C.iga.j 24 5

suo dicto factove socii atque amici ad se oppugnan-dos venirent? Respondit Thoas dux Aetolorum, Nonad oppugnandos, sed ad liberandos ab ltomani3, veniresese. Splendidiore nunc eos catena, sed multo gra-viore, vinctos esse, quam quum praesidium Macedo-num in arce habuissent. Severo, negare Chalciden-ses, aut servire ulli, aut praesidio cuiusquam egere.Ita digressi ex colloquio legati ad suos. Thoas etAetoli, ut qui spem omnem iir eo, ut improviso op-primerent, habuissent, ad iustum bellum oppugna-tionemque urbis mari ac terra munitae haudquaquampares, domum rediere. Euthymidas, postquam ca-stra popularium ad Salganea esse, profectosque Aetolos audivit, et ipse a Thebis Athenas rediit. EtHerodorus, quum per aliquot dies intentus ab Ata-lanta signum nequicquant exspectasset, missa specu-latoria nave, ut, quid morae esset, sciret, postquamrem omissam a sociis vidit, Thronium, unde vene-rat, repetit.

XXXIX. Quinctius quoque, his auditis, ab Corin-tho veniens navibus, in Chalcidis Euripo Eumeni regioccurrit. Placuit, quingentos milites praesidii causarelinqui Chalcide ab Eumene rege: ipsum Athenasire. Quinctius, quo profectus erat, Demetriadem con-tendit; ratus Chalcidem liberatam momenti aliquidapud Magnetas ad repetendam societatem Romanamfacturam. Et, ut praesidii aliquid esset suae partishominibus, Eunomo praetori Thessalorum scripsit,ut armaret iuveututem, et Villium ad Demetriadempraemisit ad tentandos animos: non aliter, nisi parsaliqua inclinaret ad respectum pristinae societatis,rem aggressurus. Villius quinqueremi nave adostium portus est invectus. Eo multitudo Magnetumomnis quum se effudisset, quaesivit Villius, utrumad amicos, an ad hostes, sese venisse mallent? Re-spondit Magnetarches Eurylochus, Ad amicos venisse