241
T. LIVII [U. C. 56o. A. C. 192 .]
quam eandem fortunam, qua Demetrias per Eurylo-chum occupata erat, habuit. Euthymidas ab Athenis(eum domicilio delegerat locum) Thebas primum,hinc Salganea processit; Ilerodorus ad Thronium.Inde haud procul in Maliaco sinu duo millia peditumThoas et ducentos equites, onerarias leves ad trigin-ta habebat. Eas cum sexcentis peditibus Ilerodorustraiicere in insulam Atalantam iussus: ut inde, quumpedestres copias appropinquare iam Aulidi atque Eu-ripo sensisset, Chalcidem traiiceret. Ipse ceteras co-pias, nocturnis maxime itineribus, quanta poteratceleritate, Chalcidem ducebat.
XXXVIII. Mictio et Xenoclides, penes quos tumsumma rerum, pulso Euthymida, Chalcide erat, seuipsi per se suspicati, seu indicata re, primo pavidi,nihil usquam spei, nisi in fuga, ponebant. Deinde,postquam resedit terror, et prodi et deseri non pa-triam modo, sed etiam Romanorum societatem, cer-nebant, consilio tali animum adiecerunt. Sacrunianniversarium eo forte tempore Eretriae Amaryn-thidis Dianae erat: quod non popularium modo, sedCarystiorum etiam coetu celebratur. Eo miserunt,qui orarent Eretrienses Carystiosque, Ut et suarumfortunarum in eadem insula geniti misererentur, etRomanam societatem respicerent: ne sinerent Aeto-lorum Chalcidem fleri. Euboeam habituros, si Chal-cidem habuissent. Graves fuisse Macedonas domi-nos; mullo minus tolerabiles futuros Aetolos. Ro-manorum maxime respectus civitates movit,et virtu-tem nuper in bello, et in victoria iustitiam benigni-tatemque expertas. Itaque, quod roboris in iuvcn-tute erat, utraque civitas armavit misitque. Ilistuenda moenia Chalcidis oppidani quum tradidis-sent, ipsi omnibus copiis transgressi Euripum, adSalganea posuerunt castra. Inde caduceator primum,deinde legati ad Aetolos missi percunctatum, quo