240 T. LIVII [U. C. 56o. A.C. 192 .J
eum: sed abstineret portu, et sineret Magnetas in con-cordia et libertate esse, nec per colloquii speciem mul-titudinem sollicitaret. Altercatio inde, non sermo,fuit: quum Romanus ut ingratos increparet Magne-tas, imminentesque praediceret clades: multitudoobstreperet, nunc senatum,nunc Quinctium accusan-do. Ita irrito incepto Villius ad Quinctium sese re-cepit. At Quinctius, nuntio ad praetorem misso, utreduceret domum copias, ipse navibus Corinthumrediit.
XL. Abstulerunt me velut de spatio Graeciae resimmixtae Romanis: non quia ipsas operae pretiumesset perscribere, sed quia causae fuerunt cum Antio-cho belli. Consulibus designatis, (inde namque de-verteram) L. Quinctius et Cn. Domitius consules inprovincias profecti sunt: Quinctius in Ligures, Do-mitius adversus Boios. Boii quieverunt: atque etiamsenatus eorum cum liberis, et praefecti cum equitatu(summa omnium mille et quingenti) consuli dedide-runt sese. Ab altero consule ager Ligurum late estvastatus, castellaque aliquot capta: unde non praedamodo omnis generis cum captivis parta, sed receptiquoque aliquot cives sociique, qui in hostium pote-state fuerant. Eodem hoc anno Vibonem coloniadeducta est ex senatusconsulto plebeiquc scito. Triamillia et septingenti pedites ierunt, trecenti equites.Triumviri deduxerunt eos, Q. Naevius, M. Minucius, iM. Furius Crassipes. Quina dena iugera agri datain singulos pedites sunt, duplex equiti. Bruttiorum jproxime fuerat ager: Bruttii ceperant de Graecis. Illomae per idem tempus duo maximi fuerunt terro- jres; diutinus alter, sed segnior. Terra dies duode- jquadraginta movit. Per totidem dies feriae in solli |citudme ac metu fuere. In triduum cius rei causasupplicatio habita est. Ille non pavor vanus, sedvera multorum clades fuit. Incendio a foro Boario