L i is. XXXV. C a p. 30. 37. [U. C. 56o. A .C. 192 .] 243bus est facta. Ncc movisset se quisquam, si extem-plo, positis armis, vocata in concionem multitudofuisset, et oratio habita tempori conveniens; fre-quentes inde retenti in armis Aetoli sine iniuriacuiusquam. Sed, ut oportuit in consilio fraude coe-pto, omnia in maturandam perniciem eorum, qui fe-cerant, sunt acta. Dux regia inclusus diem ac nocteminscrutandis thesauris tyranni consumpsit: Aetoli,velut capta urbe, quam liberasse videri volebant, inpraedam versi. Simul indignitas rei, simul contem-ptus, animos Lacedaemoniis ad coeundum fecit. Aliidicere, exturbandos Aetolos,et libertatem, quum resti-tui videretur, interceptam repetendam: alii,ut caputagendae rei esset, regii generis aliquem in speciemassumendum. Laconicus eius stirpis erat puer ad-modum, eductus cum liberis tyranni. Eum in equumimponunt, et, armis arreptis, Aetolos vagos per ur-bem caedunt. Tum regiam invadunt. Ilii Alexa-menum cum paucis resistentem obtruncant. Aetolicirca Chalcioecon (Minervae est templum aereum)congregati caeduntur. Pauci, armis abiectis, parsTegeam, pars Mcgalopolim perfugiunt. Ibi, compre-hensi a magistratibus, sub corona venierunt.
XXXVII. Philopoemen , audita caede tyranni,profectus Lacedaemonem, quum omnia turbata metuinvenisset, evocatis principibus, et oratione habita,qualis habenda abAlexameno fuerat,societatiAchae-orum Lacedaemonios adiunxit: eo etiam facilius,quod forte ad idem tempus A. Atilius cum quattuoret viginti quinqueremibus ad Gythium accessit. Iis-dem diebus circa Chalcidem Thoas, per Euthymidamprincipem, pulsum opibus eorum , qui Romanae so-cietatis erant, post T. Quinctii legatorumque adven-tum, et Herodorum Cianum mercatorem, sed poten-tem Chalcide propter divitias, praeparatis ad prodi-tionem iis, qui Euthymidae factionis erant, nequa-
H 2