Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
236
Einzelbild herunterladen
 

230

T. LIVII [TJ. C. 56o. A: C. 192 .] _

scenderunt. Ibi excepti ,ab insidente hoste passiinita multi caesi captique sunt, ut vix quarta pars detoto exercitu evaserit. Philopoemen, incluso tyran-no in urbem, insequentes dies prope triginta vastan-dis agris Laconum absumpsit, debilitatisque ac pro-pe fractis tyranni viribus, domum rediit, aequantibuseum gloria rerum Achaeis imperatori Romano, et,quod ad Laconicum bellum attineret, praeferentibus |etiam. I

XXXI. Dum inter Achaeos et tyrannum bellumerat, legati Romanorum circumire sociorum urbes,solliciti, ne Aetoli partis alicuius animos ad Antio-chum avertissent. Minimum operae in Achaeis ad-eundis consumpserunt; quos, quia Nabidi infestierant, ad cetera quoque satis fidos censebant esse.Athenas primum, inde Chalcidem, inde in Thessaliamiere: allocutique concilio frequenti Thessalos, De-metriadem iter flexere. Eo Magnetum conciliumindictum est. Accuratior ibi habenda oratio fuit,quod pars principum alienati a Romanis, totique An-tiochi et Aetolorum erant: quia, quum reddi filiumobsidem Philippo allatum esset, stipendiumque im-positum remitti, inter cetera vana allatum erat, De-metriadem quoque ei reddituros Romanos esse. Id nefieret, Eurylochus princeps Magnetum, factionisqueeius quidam, omnia novari Aetolorum Antiochiqueadventu malebant. Adversus eos ita disserendumerat, ne, timorem vanum iis demendo, spes incisaPhilippum abalienaret: in quo plus ad omnia mo-menti, quam in Magnetibus, esset. Illa tantum com-memorata, quum totam Graeciam beneficio libertatisobnoxiam Romanis esse, tum eam civitatem praeci-pue. Ibi enim non praesidium modo Macedonumfuisse, sed regiam exaedificatam, ut praesens semperin oculis habendus esset dominus. Celerum nequic-quam ea facta, si Aetoli Antiochum in Philippi re-