Lib. XXXV. Cap. 30. [U.C. 560 . A.C. . 92 .] 235
ubi hostes adesse, et a suis se desertos viderunt, pri-mo in castra recipere se conati sunt: deinde, post-quam instructa acies tota Achaeorum admovebatur,metu ne cum ipsis castris caperentur, sequi suorumagmen aliquantum praegressum insistunt. Extemplocaetrati Achaeorum in castra impetum faciunt,et di-ripiunt: ceteri ad persequendos hostes ire pergunt.Erat iter tale, per quod vix tranquillum ab hosti-li metu agmen expediri posset. Ut vero ad po-stremos proelium ortum est, clamorque terribilis atergo paventium ad prima signa est perlatus, pro sequisque, armis abiectis, in circumieetas itineri silvasdiffugiunt, momentoque temporis strage armorumsaepta via est, maxime hastis; quae, pleraeque ad-versae cadentes, velut vallo obiecto iter impediebant.Philopoemen, utcunque possent, instare et persequiauxiliaribus iussis, (utique enim equitibus haud faci-lem futuram fugam) ipse gravius agmen via paten-tiore ad Eurotam amnem deduxit. Ibi castris suboccasum solis positis, levem armaturam, quam adpersequendum reliquerat hostem, opperiebatur. Quiubi prima vigilia venerunt, nuntiantes, tyrannumcum paucis ad urbem penetrasse, ceteram multitudi-nem inermem totu sparsam vagari saltu, corpora cu-rare eos iubet. Ipse ex cetera copia militum, qui,quia priores in castra venerant, refecti et cibo sum-pto, et modica quiete erant, delectos, nihil praetergladios secum ferentes, extemplo educit, et duarumportarum itineribus, quae Pheras, quaeque Barbo-sthenem ferunt, cos instruxit; qua ex fuga receptu-ros sese hostes credebat. Nec eum opinio fefellit.Nam Lacedaemonii, quoad lucis superfuit quicquam,deviis callibus medio saltu se recipiebant. Primovespere ut lumina in castris hostium conspexere, eregione eorum occultis semitis se tenuerunt: ubi easunt praegressi, iam tutum rati, in patentes vias de-