234
T. LIVII [U. C. 56o. A. C. 192 .]
ita praeceptum a Philopoemene praefectis erat, ut,modico edito proelio , in fugam inclinarent, hostemque ad insidiarum locum pertraherent. Effuse secutifugientes per convallem, plerique et vulnerati, et in-terfecti sunt, priusquam occultum hostem viderent.Caetrati ita, quantum latitudo vallis patiebatur, in-structi sederant, ut facile per intervalla ordinum fu-gientes suos acciperent. Consurgunt deinde ipsi in-tegri, recentes, instructi: et in hostes inordinatos,effusos, labore etiam et vulneribus fessos, impetumfaciunt. Nec dubia victoria fuit. Extemplo tergadedit tyranni miles: et haud paullo concitatiore cur-su, quam secutus erat, fugiens, ad castra est compul-sus. Multi caesi captique in ea fuga sunt. Et incastris quoque foret trepidatum, ni Philopoemen re-ceptui cani iussisset; loca magis confragosa, et, qua-cunque temere processisset, iniqua, quam hostem,metuens. Inde et ex fortuna pugnae, et ex ingenioducis conicctans, in quo tum is pavore esset, unumde auxiliaribus specie transfugae mittit ad eum, quipro comperto afferret: Achaeos statuisse postero diead Eurotam amnem, qui prope ipsis affluit moenibus,progredi, ut intercluderent iter; ne aut tyrannus,quum vellet, receptum ad urbem haberet; aut com-meatus ab urbe in castra portarentur: simul etiamtentaturos, si quorum animi sollicitari ad defectio-nem a tyranno possent. Non tam fidem dictis per-fuga fecit, quam perculso metu relinquendi castracausam probabilem praebuit. Postero diePythago-ram cum auxiliaribus et equitatu stationem agerepro vallo iussit: ipse, tanquam in aciem cum roboreexercitus egressus, signa ocius ferri ad urbem iussit.
XXX. Philopoemen, postquam citatum agmenper angustam et proclivem viam duci raptim vidit,equitatum omnem etCretensium auxiliares in statio-nem hostium, quae pro castris erat, emittit. Illi,