Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
233
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXV. Cap. 28.2 D.[U.C.56o.A.C.i 9 2.] 233

morum (plurimum enim interesse) usurus; quo impe-dimenta, quo sarcinas, quo turbatu inermem reiiceret;quanto ea, aut quali praesidio custodiret; ei utrumpergere, qua coepisset ire via, an eam, qua venisset,repetere melius esset; castris quoque quem locum ca-peret, quantum munimento amplecteretur loci, quaopportuna aquatio, qua pabuli lignorumque copia es-set: qua postero die castra moventi lutum maximeiter, quae forma agminis foret. His curis cogita-tionibusque ita ab iueuntc aetate animum agitave-rat, ut nulla ei nova in tali re cogitatio esset. Ettum omnium primum agmen constituit: dein Cre-tenses auxiliares et, quos Tarentinos vocabant, equi-tes, binos secum trahentes equos, ad prima signa mi-sit: et, iussis equitibus subsequi, super torrentem,unde aquari possent, rupem occupavit. Eo impedi-menta omnia et calonum turbam coniectam armatiscircumdedit, et pro natura loci castra communivit.Tabernacula statuere in aspretis et inaequabili solodifficile erat. Hostes quingentos passus aberant.Ex eodem rivo utrimque cum praesidio levis arma-turae aquati sunt: et, priusquam (qualia in propin-quis castris solent) contraheretur certamen, nox in-tervenit. Postero die apparebat pugnandum proaquatoribus circa rivum esse. Nocte in ralle a con-spectu hostium aversa, quantam multitudinem locusocculere poterat, condidit caetratorum.

XXIX. Luce orta, Cretensium levis armatura etTarentini equites super torrentem proelium commi-serunt. Telemnastus Cretensis popularibus suis,equitibus Lycortas Megalopolitanus praeerat. Cre-tenses et hostium auxiliares, equitumque idem genusTarentini, praesidio aquatoribus erant. Aliquam-diu dubium proelium fuit,ut eodem ex parte utraquehominum genere, et armis paribus. Procedente cer-tamine, et numero vicere tyranni auxiliares, et quia