232
T. LIVII [U. C. 56o. A. C. 192 .] _
suorum a pudore maritimae ignominiae restituti,animi, et hostium conterriti essent, ad Lacedaemo-nem ducere: eo modo uno ratus ab obsidione Gythiihostem abduci posse. Ad Caryas primum in hostiumterra posuit castra, lio ipso die Gythium expugna-tum est. Cuius rei ignarus Philopoemen, castra adBarbosthenem (mons est decem millia passuum abLaccdaemone) promovit. Et Nabis, receptoGythio,cum expedito exercitu inde profectus, quum praeterLacedaemonem raptim duxisset, Pyrrhi, quae vocant,castra occupavit: quem peti locum ab Achaeis, nondubitabat. Inde hostibus occurrit. Obtinebant autem longo agmine propter angustias viae propequinque millia passuum. Cogebatur agmen ab equi-tibus, et maxime a parte auxiliorum: quod existi-mabat Philopoemen, tyrannum mercenariis militi-bus, quibus plurimum fideret, ab tergo suos aggres-surum. Duae res simul inopinatae perculerunt eum:una, praeoccupatus, quem petebat, locus: altera,quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi,quum per loca confragosa iter esset, sine levis ar-maturae praesidio signa ferri non videbat posse.
XXVIII. Erat autem Philopoemen praecipuae inducendo agmine locisque capiendis sollertiae atqueusus: nec belli tantum temporibus, sed etiam in pa-ce, ad id maxime animum exercuerat. Ubi iter, quo- jpiam faceret, et ad difficilem transitu saltum venis-set, contemplatus ab omni parte loci naturam, quum jsolus iret, secuin ipse agitabat animo; quum comi- Ites haberet, ab iis quaerebat, Si hostis eo Joco appa- Iruisset, quid, si a fronte, quid, si ab latere hoc aut |Hitio, quid, si ah tergo adoriretur, capiendum consilii mforet ? Posse instructos recta acie, posse inconditum ffiagmen, et tantummodo aptum viae, occurrere. Quem flocum ipse capturus esset, cogitando aut quaerendoexsequebatur; aut quot armatis, aut quo genere ar-