LII!. XXXV. Cap. 22.23. [U.C.Sfio. A.C. iga.J 227
aut fortuna aliqua, aut dignitas erat, ad mille quin-genti ad consules transfugerunt. Et in utraque Hi-spania eo anno res prospere gestae. Nani et C. Fla-minius oppidum Litabrum, munitum opulentumque,vineis expugnavit, et nobilem regulum Corribilonemvivum cepit: et M. Fulvius proconsul cum duobusexercitibus hostium duo secunda proelia fecit: oppi-da duo Hispanorum, Vesceliam Holonemque, et ca-stella multa expugnavit: alia voluntate ad eum de-fecerunt. Tum in Oretanos progressus, et ibi duobuspotitus oppidis, Noliba et Gusibi, ad Tagum amnemire pergit. Toletum ibi parva urbs erat, sed locomunito. Eam quum oppugnaret, Vectonum magnusexercitus Toletanis subsidio venit. Cum his signiscollatis prospere pugnavit: et, fusis Vectonibus,operibus Toletum cepit.
, XX111. Ceterum eo tempore minus ea bella, quae
gerebantur, curae Patribus erant, quam exspectatio. nondum coepti cum Antiocho belli. Nam etsi perlegatos identidem omnia explorabantur, tamen ru-mores, temere sine ullis auctoribus orti, multa falsaveris miscebant. Inter quae allatum erat, quum inAetoliam venisset Antiochus, extemplo classem eumin Siciliam missurum. Itaque senatus, etsi praeto-rem Atilium cum classe miserat in Graeciam, tamen,| quia non copiis modo, sed etiam auctoritate opuserat ad tuendos sociorum animos, T. Quinctium, eti Cn. Octavium, et Cn. Servilium, et P.Villium legatosI in Graeciam misit; et, ut M. Baebius ex Hruttiis ad| Tarentum et Brundisium promoveret legiones, de-crevit; ut inde, si res posceret,in Macedoniam traii-| ceret; et ut M. Fulvius praetor classem navium vi-ginti mitteret ad tuendam Siciliae oram: et ut cumimperio esset, qui classem eam duceret: (duxit L.Oppius Salinator, qui priore anno aedilis plebis fue-rat) et ut idem praetor L. Valerio collegae scriberet,
P 2