Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
226
Einzelbild herunterladen
 

220

T. LIVII [U. C. 56 o. A. C. 192.]

rcin locutum, iioma cave tibi. Ceterorum pro-digiorum causa supplicatum est: bovem cum cura ,servari alique haruspices iusserunt. Tiberis, infe-stiore quam priore impetu illatus urbi, duo pontes,aedilicia multa, maxime circa portamFlumentanam,evertit. Saxum ingens, sive imbribus, sive motu ter-rae leviore, quam ut alioqui sentiretur, labefacta-tum, in vicum lugarium ex Capitolio procidit, et mul-tos oppressit. In agris passim inundatis pecua abla- |ta, villarum strages facta est. Priusquam L. Quinctius consul in provinciam perveniret , Q. Minuciusin agro Pisano cum Liguribus signis collatis pugna-vit: novem millia hostium occidit: ceteros fusos fu-gatosque in castra compulit. Ea usque in noctemmagno certamine oppugnata defensaque sunt. Nocteclam profecti Ligures: prima luce Romanus vacuacastra invasit. Praedae minus inventum est, quod Isubinde spolia agrorum capta domos mittebant. Mi-nucius nihil deinde laxamenti hostibus dedit. Ex |agro Pisano in Ligures profectus, castella vicosqueeorum igni ferroque pervastavit: ibi praeda Etrusca,quae missa a populatoribus fuerat,repletus est milesHomanus.

XXII. Sub idem tempus legati ab regibus Ro-mam reverterunt. Qui quum nihil, quod satis ma-turam causam belli haberet, nisi adversus Lacedae-monium tyrannum, attulissent, quem et Achaei le-gati nuntiabant, contra foedus maritimam oram La- 1conum oppugnare; Atilius praetor cum classe mis- Isus est in Graeciam ad socios tuendos. Consules,quando nihil ab Antiocho instaret,proficisci ambo inprovincias placuit. Domitius ab Arimino, qua pro-ximum fuit, Quinctius per Ligures in Uoios venit.Duo consulum agmina diversa late agrum hostiumpervastarunt. Primo equites eorum pauci cum prae-fectis, deinde universus senatus, postremo in quibus