22S
T. LIVII [IT. C. 5Go. A. C. 192 .]
Periculum esse, ne classis regis Antiochi ex Aetoliain Siciliam traiicerel: itaque placere senatui, ad cumexercitum, quem haberet, tumultuariorum militum adduodecim millia, et quadringentos equites scribereeum, quibus oram maritimam provinciae, qua verge-ret in Graeciam, tueri posset. Eum delectum praetornon ex Sicilia ipsa tantum, sed etiam ex circumia-centibus insulis habuit: oppidaque omnia maritima,quae in Graeciam versa erant, praesidiis firmavit.Addidit alimenta rumoribus adventus Attali, Eume-nis fratris, qui nuntiavit, Antiochum regem Helle-spontum cum exercitu transisse; et Aetolos ita separare, ut sub adventum eius in armis essent. EtEumeni absenti, et praesenti Attalo gratiae actae: etaedes liberae, locus, lautia decreta, et munera data,equi duo, bina equestria arma, et vasa argentea cen-tum pondo, et aurea viginti pondo.
XXIV. Quum alii atque alii nuntii bellum insta-re afferrent, ad rem pertinere visum est, consules pri-mo quoque tempore creari. Itaque senatusconsultumfactum est, ut M. Fulvius praetor literas extempload consulem mitteret, quibus certior fieret, senatuiplacere, provincia exercituque tradito legatis, Ro-mam reverti cum, et ex itinere praemittere edictum,quo comitia consulibus creandis ediceret. Paruit bisliteris consul, et, praemisso edicto, Romam venit.Eo quoque anno magna ambitio fuit, quod patriciitres in unum locum petierunt, P. Cornelius C11. F.Scipio, qui priore anno repulsam tulerat, et L. Cor-nelius Scipio et C11. Manlius Vulso. P. Scipioni, utdilatum viro tali, non negatum, honorem appareret,consulatus datus est. Additur ei de plebe collega,M’. Acilius Glabrio. Postero die praetores creati,L. Aemilius Paullus, M. Aemilius Lepidus, M. IuniusBrutus, A. Cornelius Mammula, C. Livius, et L. Op-pius ; utrique eorum Salinator cognomen erat. Op-