Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
197
Einzelbild herunterladen
 

Lm. XXXIV. C-ap . 53-56. [U. C.55y.A.C. igo.] 197

debuerit, tribulum, censentibus, amplissimo ordini,aliis, demptum ex dignitate populi, quicquidmaiesta -li Patrum adieclum esset, interpretantibus: et omniadiscrimina talia, quibus ordines discernerentur, etconcordiae, et libertatis aeque minuendae esse. Adquingentesimum quinquagesimum octavum annum itpromiscuo speciatum esse. Quid repente facium, curimmisceri sibi in cavea Patres plebem nollent 'i cur dives pauperem concessorem fastidiret? novam et superbam libidinem, ab nullius ante gentis senatu neque desideratam, neque institutam. Postremo ipsum quoque Africanum, quod consul auctor eius rei fuisset,poenituisse ferunt. Adeo nihil motum ex antiquo,probabile est: veteribus, nisi quae usus evidenter ar-guit, stari malunt.

LV. Principio anni, quo L. Cornelius, Q. Minuciusconsules fuerunt, terrae motus ita crebri nuntiaban-tur, ut non rei tantum ipsius, sed feriarum quoqueob id indictarum,homines taederet.Nam neque sena-tus haberi,neque respublica administrari poterat,sa-crificando expiandoque occupatis consulibus. Postre-mo, decemviris adire libros iussis, ex responso eorumsupplicatio per triduum fuit. Coronati ad omnia pul-vinaria supplicaverunt: edictumque est, ut omnes,qui ex una familia essent, pariter supplicarent. Itemex auctoritate senatus consules edixerunt, ne quis,quo die, terrae motu nuntiato, feriae indictae essent,eo die alium terrae motum nuntiaret. Provinciasdeinde consules prius, tum praetores sortiti. Cor-nelio Gallia, Minucio Ligures evenerunt. Sortitipraetores, C. Scribonius urbanam, M. Valerius pere-grinam, L. Cornelius Siciliam, L.Porcius Sardiniam,C. Flaminius Hispaniam citeriorem, M. Fulvius Hi-spaniam ulteriorem.

LV1. Nihil belli eo anno exspectantibus consulibus, literae M. Cincii (praefectus is Pisis erat^ alia