Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
195
Einzelbild herunterladen
 

Lrn. XXXIV. Caf. 51.52. [U.C.558.A.C.igi.] 195

seditionem ac tumultum,iam inde a principio ad no-stram usque aetatem, traducentis. A censu maximeet senatum et iudices legit: potentioremque eampartem civitatium fecit, cui salva tranquillaqueomnia magis esse expediebat.

Lll. Ita quum percensuisset Thessaliam, per Epi-rum in Oricum, unde erat traiccturus, venit. AI»Orico copiae omnes Brundisium transportatae. Indeper totam Italiam ad urbem prope triumphantes, nonminore agmine rerum captarum, quam suo, prae seacto, venerunt. Postquam Hornam ventum est, se-natus extra urbem Quiuctio ad res gestas edisseren-das datus est, triumphusque meritus ab lubentibusdecretus. Triduum triumphavit. Die primo arma,tela, signaque aerea et marmorea transtulit, pluraPhilippo adempta,quam quae ex civitatibus ceperat:secundo die aurum argentumque, factum infectum-que et signatum. Infecti argenti fuit decem et octomillia pondo, et ducenta septuaginta facti: vasamulta omnis generis, caelata pleraque, quaedam exi-miae artis: et ex acre inulta fabrefacta. Ad hoc cli-pea argentea decem. Signati argenti octoginta quat-tuor millia fuere Atticorum : tetradraclima vocant:trium fere denariorum in singulis argenti est pon-dus. Auri pondo fuit tria millia septingenta quat-tuordecim, et clipeum unum ex auro totum: et Phi-lippei nummi aurei quattuordecim millia, quingentiquattuordecim. Tertio die coronae aureae, donacivitatium, translatae centum quattuordecim: et ho-stiae ductae: et ante currum multi nobiles captiviobsidesque,inter quos Demetrius regisPhilippi filiusfuit, et Armenes, Nabidis tyranni filius, Lacedaemo-nius. Ipse deinde Quinctius in urbem est invectus.Secuti currum milites frequentes, ut omni ex provin-cia exercitu deportato. Ilis duceni quinquageni ae-ris in pedites divisi: duplex centurioni, triplex equiti.

N 3