101
T. LIVII [U. C. 553. A. C. 19 i.} j
marunt, gratias se inter cetera etiam ub huc agere, jquod admoniti essent, ut tam pio, tam necessario offi- Icio fungerentur. Ingens numerus erat bello Punicocaptorum, quos Hannibal, quum a suis non redime-rentur, venundederat. Multitudinis eorum argumen-tum sit, quod Polybius scribit, centum talentis eamrem Achaeis stetisse: quum quingenos denarios pre-tium in capita, quod redderetur dominis, statuissent.Mille enim ducentos, ea ratione Achaia habuit. Adii-cc nunc pro portione, quot verisimile sit totam Grae-ciam habuisse. Nondum conventus dimissus erat,quum respiciunt praesidium, ab Acrocorintho de-scendens, protinus ad portam duci atque abire. Quo-rum agmen imperator secutus, prosequentibus cun-ctis, servatorem liberatoremque acclamantibus, sa-lutatis dimissisque iis, eadem, qua venerat, via Eia-tiam rediit. Inde cum omnibus copiis Ap. Claudium 1legatum dimittit. Per Thessaliam atque Epirumducere Oricum iubet, atque ibi se opperiri: inde nam-que in animo esse, exercitum in Italiam traiicere.Et L. Quinctio fratri, legato et praefecto classis, Iscribit, ut onerarias ex omni Graeciae ora eodemcontraheret. !
Ll. Ipse, Chalcidem profectus, deductis non a iChalcide solum, sed etiam ab Orco atque Eretria, jpraesidiis, conventum ibi Euboicarum civitatium ha- :buit: commonitosquc, in quo statu rerum accepisset >eos,et in quo relinqueret,dimisit. Demetriadem indeproficiscitur: deductoque praesidio prosequentibuscunctis, sicut Corinthi et Chalcide,pergit ire inThes-saliam: ubi non liberandae modo civitates erant, .sed ex omni colluvione et confusione in aliquam to-lerabilem formam redigendae. Nec enim temporummodo vitiis, ac violentia, et licentia regia turbatierant: sed inquieto etiam ingenio gentis, nec comi-tia, nec conventum , nec concilium ullum, non per