Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
193
Einzelbild herunterladen
 

Liii. XXXIV. Gap. 48-50. [U.C.555. A.C.nji.] 193i riluram. Praeteritorum commemorationi subiecit,

I 1'roficisci sibi in Italiam, atque omnem exercitum de-hortare, in animo esse. Demetriadis Chalcidisquepraesidia intra decimum diem audituros deducia:Acrocorinthum ipsis extemplo videntibus vacuamAchaeis traditurum : ut omnes scirent, utrum Roma-l nis, an Aetolis, mentiri mos esset; qui male commissamlibertatem populo Romano sermonibus distulerint, etmutatos pro Macedonibus Romanos dominos. Sed il-lis, nec quid dicerent, nec quid facerent, quicquamunquam pensi fuisse. Reliquas civitates monere, utex factis, non ex dictis, amicos pensent: inlelligant-tpte, quibus credendum, et a quibus cavendum sit. Li-bertate modice utantur. Temperatam eam, salubremet singulis, et civitatibus esse: nimiam et aliis gra-\ vem, et ipsis, qui habeant, effrenatam cl praecipitemesse. Concordiae in civitatibus, principes et ordinesinter se, et in commune omnes civitates, consulerent-Adversus consentientes nec regem quemquam satis va-lidum, nec tyrannum fore. Discordiam et seditionemomnia opportuna insidiantibus facere, quum pars,quae domestico certamine inferior sit, externo potiusse applicet, quam civi cedat. Alienis armis partam,externa fide redditam libertatem sua cura custodirent, servarent que: ut populus Romanus dignis datam li-bertatem, ac munus suum bene positum sciret.i L. Has velut parentis voces quum audirent, ma-; nare omnibus gaudio lacrimae, adeo ut ipsum quo-! que confunderent dicentem. Paullisper fremitus| approbantium dieta fuit, monentiumque aliorum

I alios, ut easLvoces, velut oraculo missas, in pectoraanimosque demitterent.. Silentio deinde facto, petiitab iis, ut cives Romanospsi qui apud eos in servituteessent, conquisitos intra duos menses mitterent ad1 se in Thessaliam. Ne ipsis quidem honestum esse, in| liberata terra liberatores eius servire. Omnes accla-T. T,iv. Tom IV, N