Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
192
Einzelbild herunterladen
 

192

T. LIVII [tT. C. 558. A. C. ifj4.]

rana hinc atque illinc nunc fuga, nunc victoria fuit.Gallorum tamen ad undecim millia, Romanorum ;quinque millia, sunt occisa. Galli recepere in intimafinium sese.

XLV11I. Consul Placentiam legiones duxit. Sci-pionem alii, coniuncto exercitu cum collega, perBoiorum Ligurumque agros populantem isse, quoad .progredi silvae paludesque passae sint, scribunt: alii,nulla memorabili re gesta, Romani comitiorum causaredisse. Eodem hoc anno T. Quinctius Elatiae, quoin hiberna reduxerat copias, totum hiemis tempusiure dicundo comsumpsit, mutandisque iis, quae autipsius Philippi, aut praefectorum eius licentia in ci-vitatibus facta erant, quum, suae factionis hominumvires augendo, ius ac libertatem aliorum deprime-rent. Veris initio Corinthum, conventu edicto, venit.Ibi omnium civitatium legationes in concionis mo-dum circumfusas est allocutus; orsus ab inita pri-mum Romanis amicitia cum Graecorum gente, etimperatorum,qui ante se in Macedonia fuissent,suis-que rebus gestis. Omnia cum approbatione ingentisunt audita; praeterquam quum ad mentionem Na- ,bidis ventum esset, id minime conveniens liberantiGraeciam videbatur, tyrannum reliquisse, non suaesolum patriae gravem, sed omnibus circa civitatibus .metuendum, haerentem visceribus nobilissimae ci- !vitatis.

XLIX. Nec ignarus huius habitus animorum IQuinctius, Si sine excidio Lacedaemonis jieri potuis-set , fatebatur, pacis cum tyranno mentionem admit-tendam auribus non fuisse. Nunc, quum aliter, quamruina gravissimae civitatis, opprimi non posset, satius ivisum esse, tyrannum debilitatum, ac totis prope viri- 'bus ad nocendum cuiquam ademptis, relinqui; quamintermori vehementioribus, quam quae pati posset, re-mediis civitatem sinere, in ipsa vindicta libertatis pe-