182
T. LIVII [U. C. 55 7 . A. C. i 9 5.]
bus omnibus, quas ipse restituisset, quaeque se suaquein fidem ac ditionem populi Romani tradidissent,omnia praesidia deduceret: seque ipse suosque ab hisabstineret. Ne quod oppidum, ne quod castellum insuo alieno ve agro conderet. Obsides, ea ita futura,daret quinque, quos imperatori Romano placuisset;filium in his suum: et talenta centum argenti in prae-senti, et quinquaginta talenta in singulos annos perannos octo.
XXXVI. Ilacc conscripta, castris propius urbemmotis,Lacedaemonem mittuntur:nec sane quicquameorum satis placebat tyranno, nisi quod, praeterspem, reducendorum exsulum mentio nulla facta ;erat. Maxime autem omnium ea res offendebat,quod et naves, et maritimae civitates ademptaeerant. Fuerat autem ei magno fructui mare, omnemoram Maleae praedatoriis navibus infestam habenti.Iuventutem praeterea civitatium earum ad supple-mentum longe optimi generis militum habebat. Hasconditiones, quanquam ipse in secreto volutaveratcum amicis, vulgo tamen omnes fama ferebant, va-nis, ut ad ceteram fidem, sic ad secreta tegenda, sa-tellitum regiorum ingeniis. Non tam omnia universi,quam ea, quae ad quemque pertinerent, singuli carpebant. Qui exsulum coniuges in matrimonio habebant, aut ex bonis eorum aliquid possederant, tan-quam amissuri, non reddituri, indignabantur. Servisliberatis a tyranno non irrita modo futura libertas,sed multo foedior, quam fuisset ante, servitus re-deuntibus in iratorum dominorum potestatem anteoculos obversabatur. Mercenarii milites et pretiamilitiae casura in pace aegre ferebant, et reditumsibi nullum esse in civitates videbant, infensas nontyrannis magis, quam satellitibus eorum.
XXXVII. Haec inter se primo in circulis seren-tes fremere: deinde ad arma subito discurrerunt.